LL
LL E916D
EUTROPII
BREVIARIUM
HISTOEIAE ROMANAE
EDITIONEM PRIMAM CURAVIT
DETL. 0. G. BAUMGARTEN-CRUSIUS
ALTERAM
HENRICUS RUDOLPUS DIETSCH
LIPSIAE
IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI MDCCCLXXXIII
-#"*"
lipsiae: typis b. g. teubjteri.
PRAEFATIO EDITORIS PRIORIS.
v2iram, quod accidere solet mortalibus, ut ad fmem ali- quem sua via progredientes saepe repentina voce ad di- versum curriculum avocentur, prorsus insperata Eutro- pium aliosque deinceps scriptores Romanos edendi pro- vincia a Teubnero, viro unice industrio, subito deman- data mihi fuerit, nihil aliud in praefatione agendum exi- stimo, quam ut, significato omnis instituti consilio, ali- quam excusationem mihi impetrem. In regendis, quae pueris iuvenibusque nostra aetate ut unicum conlra tene- brionum artes praesidium praestare licet, literarum an- tiquarum studiis primum magistrorum officium hoc esse videtur, ut ordinem, quo incedere per illa suos iubent, reote et considerate constituant, tum, ut subsidia, quibus levetur labor, ea prudentia admetiantur, quae adiuvan- dam, non eximendam illis operam esse semper meminerit. Incipiendum igitur a scriptoribus, qui, quamvis inferioris census, oratione tamen et argumento tironibus facilio- rem consuetudinem praebeant; tum editiones exhiben- dae, quae accurate exploratae neque vitiis detineant, neque interpretationis mole obruant iuvenum ingenia et praeter necessitatem fatigent. Nequeopusest ineonegotio longis de lectionis veritate disputationibus , quae ab im- peritioribus vix capiantur, viris eruditis non sufficiant. Sed ex ea, quae parata esse debet, copia deligenda
sunt, quae, idoneo adhibilo interprete, facilem et prom tam lectionem reddere possint. Id a nobis factum esse, docebit partim orationis ipsius accuratior exploratio, parlim, quicquid notarum ad finem libri aspersimus. Ma- xime autem secuti sumus Tzchuckii editionem minorem ; ex reliquo apparatu, quem non neglexisse nobis videmur, excepto , quo nuper ex Monacensi codice petito uti non- dum contigit, duximus, quaecunque potiora existima- «•entur.
Vixit autem — nam de hoc etiam praedicendum , ut, quibus destinata est opera, habeant, quae desiderare possint — Eulropius seculo post Christum quarto ex- eunte, ediditque breviarium, quod sui temporis more dixit, sub Imperatore Valente. Qui ipsum nomen magis sequuntur, quam temporum rerumque rationes , facile in unum hominem congesserunt , quaecunque de Eutropiis quarto quintoque seculo comperta sunt, unde mira de vita, moribus , factis , et annis , quos explevisse dicitur, discordia. Ut explorata de eo admodum pauca dici pos- sunt. Constat, fuisse nostrum scriptorem Constantino, quiMagnus fertur, ab epistolis, quod magnum tunc fuil offlcium, quum viri eruditi ad aulam adhiberi nondum desiissent, postea luliani expeditioni contra Persas inter- fuisse, ut ipse I. X. c. 16. perhibot, scripsisse autem, quum graviora opera negligi coepissent, quaecunque ad Caesares parum eruditos de surama rerum Romanarum in- struendos idonea viderentur. Christianum eum multi fece- runt, ipse, quamvis cautus, nos omnia alia de se opinari iubet. Edidisse videtur, quantum ex hominis ingenio et aliorum testimoniis augurari Iicet,plura, quamexcommuni iiterarum naufragio ad nos servata sunt. Breviarium, quod
Oabemus, non incondite scriptum est, et perspicue, ut ti- ronum manibus versari possit, excerplum ex auctoribus, quos conferre licet, et qui perierunl; unde subinde nar- rat, de quibus alii tacent vel diversa prodiderunt. Insiint quaedam vergentis aetatis , ferenda potius quam irailanda. In annis ita omnia turbatasunt, utnescias, scriptoris vi* lium sit an librariorum , et severa etiam medela vix sub- veniri possit. Igitur idoneo interpreti sua pars semper relinquenda est ab editore, quum vir rebus necessariis pa- rum imbutus longa etiam institutione uti nequeat, dignus suo munere duce supersedere possit, malitque, ut inge- nio suo et doctrina satis confisus. Graece saepius reddi- tum esse Eutropium, vel ex temporum imperiique Ro« mani condicione, quae tunc fuit, conieceris. Superest Paeanii Graeca interpretatio , liberior quidem et quae saepe ad diversum exemplum facta videatur, sed ad iu- dicium de singulis locis ferendum maximae fere auctori- tatis , praesertim quum vix serioris ipso libro sit origi- nis. Qui omnem historiam in compendium redigere coe- perant, mox insertis, quae suae aetati magis placerent, sequentis etiam temporis historias attexuerunt. Inde tan- dem orta est historia miscella , quae nono seculo a Paulo Diacono talibusque deinccps viris confecta diu oracula edidit de historia Romana, donec restitutum cum omnis eruditionis luce de antiquitate iudicium genuina a spuriis dispescere didicit. Itaque post primas editiones, Roma- nam a. 1471., Venetas, Parisienses, Florenlinas, Basi- leenses, quas hic recensere non attinet, exstitere, qui prudentius in eo negolio elaborarent, Schonhofius Basi- leae a. 1546., Elias Vinelus Pictavii a. 1553., Sylburgius Francofurti a.l588 , PauIusMeruIaLugduniBat. a.l592.;
Cellarius Saxo ab anno inde 1678., Hearnius Anglu» Oxonii 1703., Haverkampius Lugd. Bat. 1729. et post eum codicum Lugdunensiura , qui praestantissimi sunt, diligentior explorator Verheykius Lugd. Bat. 1762., Tzschuckius denique, qui duas editiones, maiorem et ni- mis copiosam Lipsiae 1796., et minorem ibidem 1804. vulgavit. Commemoravimus nomina , quae ius quoddam in Eutropio sibi vindicarunt. Nos, quantum per editionis rationem licuit, eorum laboribus usi, id unum in votis habemus , ut nonnihil ad sternendara adolescentibus an- tiquitatis viara, vel initio disciplinae salebris impeditam, hoc tralaticio etiam opere contribuisse videamur. Scr. Dresdae prid. KaL luL 1824.
PRAEFATIO HENRICI RUDOLFI DIETSCH,
Cum Baumgarten-Crusius, vir ingenio non minas, quam doctrina insignis , mortuus esset, divenditis exempla- ribus Eutropii, ab illo anno mdcccxxiv. editi, mihi a bibliopola honestissimo, socero dilectissimo , id mane- ris delatum est, ut denuo libelli editionem curarem. Quo munere ita tantumme bene et pro virili parte fungi posse intellexi, ut, non solum quae typothetae peccassent, sed etiam, in quibus a prioris editoris iudicio recedendum esset, corrigerem. Quare varias scripturas, a viris do- ctis enotatas, perlustravi. Adhibui etiam editionem Fr. floegeri, quae Monachii sumtibus et typis E. A. Fleisch- mann prodiit. Sed cum illc v. d. in titulo haec ascripsis- set; ad fidem cod. bibl. reg, Monac, textum consti- tuit^ spe deceptus sum, cum mox intelligerem, non inte- gras iliius codicis scripturas , sed haud raro virorum do* ctorum emendationes ab eo exhibitas esse. Quam ob rem cum ex ea editione minime cognoscatur, quae codi- cis Monacensis sit natura ac fides , neque quas scripturas exhibeat, tamen nonnullis locis iudicium meum confirma- tum est. Ceterum quae qaibusque de caussis mutaverim, ex annotationibus libello adiectis lectores cognoscent. Eruntautem fortasse, qui me quod interpunctionem ad maiorem simplicitatem redegerim, reprehendant, cum
VIII
tironibus eo male consullum putent. Quos rogatos volo, ut secura reputenl, ntrum praestel, tirones crebris signis ita perturbare , ut quae sinl enuntiatorum in multa incisa dislinclorum constructiones , perspicere vix possint, an cogere eos, ut, quae cohaereant, quo quodque vocabu- lum referendum sit, quo modo latini sermonis consuetudo a nostra in enuntiatis coniungendis diversa sit, ipsi cogi- tando invenire studeant.
Scrib. Grimae d. xxm. Dec. MDCCCXLVIII.
DOMINO VALENTI MAIIMO
PERPBTUO AUOUSTO.
Res Romanas ex voluntate mansuetudinis tuae ab urbe condita ad nostram memoriam , quae in negotiis vel bellicis vel civilibus eminebant, per ordinem tempo Tum brevi narratione coUegi strictim, additis etiam iis. quae in principum vita egregia exstiterunt, ut tranquil litatis tuae possit mens divina laetari, prius sc illu strium virorum facta in administrando imperio secutam quam cognosceret lectione.
E0TROH06.
E U T R 0 r I 1
BREVIARIIM
fllSTORIAE ROMANAL
LIBER PRIMIS.
ARGIHENTUII.
1, Urbis Romae origo Romulo conditore. 2-8. Septem regum Romanorum mores, instituta et res gestae. 9. Mutata imperii for- ma exacto Tarquinio Superbo, rege ultimo, et substituta cousu- lum dignitas. 10. Bellum a Tarquinio Superbo motum, 11. Por- sena, Etruscorum rege, adiuvante. Bellum cum Sabinis. 12. Di- ciaturae origo. 13. Populi seditio et orta inde tribunicia potestas. 14. Victoria de Volscis, qui, ante a Tarquinio Superbo victi, bellum reparaverant. 15. Coriolanus urbi, unde expulsus erat, bellum in- fert, Volscoruai opibns adiutus, sed matris uxorisque fletu et de- precatione superatus recedit. 16. Fabiorum pugna cumVeien- tibus et caedes. Census civium. 17. Quintii Cincinnati dictatoris vitae ratio et res fortiter gestae. 18. Decemvirorum imperium. 19. Bellum oum Fidenatibus, Veientibns et Volscis, 20- Bellum Gallicura.
Cap. I.
Romanom imperium, quonequeab exordio ullum fere mi- nus,neque incrementis toto orbe amplius humana potest me- moria recordari, a Romuloexordiumhabet, qui ReaeSil- viae, VestalisTirginis, filius et, quantumputatos est, Martis eum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pa- stores latrocinaretur, oclodecim annos natus, urbem ex- iguam in Palatino monte conslituit, xi.Kal.Maii, Olympia- dis sextae anno tertio, postTroiae cxcidium, ut, qui plu- rimum minimumque tradunt, trecentesimo nonagesimo ^^uarto.
I
4 EUTROPll
Cap. II. (I.) Condita civitate, quam ex nomine suo
Romam vocavit, hacc fere egit. Multitudinem finitimorum
in civitalem recepit, centum ex senioribus legit , quorum
consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter
senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non
haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbis
Romae nationes, atque earum virgines rapuit. Commotis
bellis propter raptarum iniuriam, Caeninenses vicit , An-
temnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes.
Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subito
tempestate non comparuisset, anno regni trigesimo se-
ptirao ad deostransissecreditus estetconsecratus. Deinde
Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his re-
gnantibus annus unus completus est.
;^.u. Cap. III. (II.) Postea Numa Pompilius rex creatus
39. est, qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civi-
tati, quam Romulus, profuit. Nam et leges Romanis mo-
resque constituit, qui consuetndine proeliorum iam latro-
nes ac semibarbari putabantur, et annum descripsit, in de-
cem menses prius sine aliqua computatione confusum , el
iniinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo deces-
sit quadragesimo tertio imperii anno.
A.U Cap. IV. (III.) Huic successit TuUus Hostilius. Hic
82. bella reparavit, Albanos vicit , qui ab urbe Roma xii. mi-
liario sunt, Veientes et Fidenates , quorum alii sexto mi-
liario absunt ab urbe Roma, alii octavo decimo, bello su-
peravit, urbem ampliavit adiecto Coelio monte. Cum tri-
ginta duobus annis regnasset , fulmine ictus cum domo sua
arsit.
A.U. Cap. V. (IV.) Post hunc Ancus Marcius, Numae ex
114. filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit,
Aventinum montem civitali adiecit et laniculum, apud
ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo milia-
rio ab urbe Roma condidit. Vigesimo quarto anno impe-
rii mcrbo periit.
A.U. Cap. VI.(V.) Deinde regnum Priscus Tarquinias ac-
138. cepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae
LIBER 1. 5
aedificavit, ludos Romanos instituit , qui ad nostram me raoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non pa- rum agrorum, sublatum iisdem, urbis Romae territorio ad- iunxit, primusque triumphans urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Trigesimo octavo impe- rii anno per Anci filios occisus est, regis eius cui ipse successerat. •
Cap. VII. (VI.) Post hunc Servius Tullius suscepitAO. imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et an- *^^- cilla. Hic quoque Sabinos subegit, montestres, Quirina- lem , Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit , fossas circa murum duxit. Primus omnium censum ordinavit , qui ad- huc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma \)mnibus m censum delatis habuit capitum lxxxih milia ci- vium Romanorum cum iis, qui in agris erant. Occisus est XLV. imperii anno scelere generi sui Tarquinii, filii eius re- gis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habe- . bat uxorem.
Cap. VIII. (VII.) Lucius Tarquinius Superbus , se- ptimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad Cam- \.u. paniam eunlibus non longe ab urbe est , vicit, Gabios ci- 220. vitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit, et templum lovi in Capitolio aedificavit. Postea Ar- deam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe posi- tam civitatem, imperium perdidit. Nara cum filius eius, et ipse Tarquinius, iunior, nobilissimam feminam Lucretiam, eandemque pudicissimam, CoIIatini uxorem , stuprasset, eaque de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se ocoidit. Propter quam caussam firutus, parens et ipse Tarquinii , populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit; veniensque ad urbem rex portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos viginti quinque , cum uxore et liberis suis fugit. Ita Romae regnatum est per septem re- ges annis ducentis quadraginta tribus , cum adhuc Roma,
6 E U T R 0 P 1 1
ubi pluiimum , vix usque ad quintum decimum miliarium possideret.
Cap. IX. (Vlll.) Hinc consules coepere pro unorege duo hac causa creari, ut, si unus malus esse voluisset, ai- ter eum habens potestatem similem coerceret. Et placuit, ne imperium longius, quam annuum haberent, ne per diu- • turnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse pri- A.u. vatos. Fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consu ^*^* les L. lunius Brutus, qui maxime egeral, ut Tarquinius pel leretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublala est dignitas. Placuerat enini, ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius voca- retur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migra- vit et loco ipsius factus est Valerius Publicola consul.
Cap. X. (IX.) Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Aruns, Tarquinii filius , in viccm se occiderunt, Romani tamen ex ea pugnavictores reces- serunt. Brutum Romanae matronae, defensorem pudici tiae suae , quasi communem patrem, per annum luxerunt, A.U. Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam ^**"- sibi fecit, Lucretiae patrem, quo morbo mortuo, iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus urbe cessisset propter nomen, Brutus proelio perisset, Sp. Lu- cretius morbo mortuus esset.
Cap. XI. (X.) Secundo quoque anno iterum Tarqui-
nius, ul reciperetur in regnum , bellum Romanis intulit,
auxiliumei ferente Porsena, Tusciae rege, etRomam paene
A.u. cepit. Verum tunc quoque victus est. Tertio anno post
'246. reges exactos Tarquinius, cum suscipi non posset in re-
A.u. gnum, neque ei Porsena, qui pacem cum Romanis fecerat,
247. auxilium praestaret, Tusculum se contulit, quae civitas noo
longe ab urbe est, alque ibi per quatuordecim annos pri-
vatus cum uxore consenuit. Quarto anno post reges exa
L I B E R I. 7
ctos, cum Sabini Romanis bellum intulisseut, victi sunt, et de his est triumphatum. Quinlo anno Valerius ille, Bruti '^' collega et quater consul , fataliter mortuus est, adeo pau- per, ut collatis a populo nummis sumptum habuerit sepul- turae. Quem matronae, sicut Brutum, annum luxerunt.
Cap. XII. (XI.) Nono anno post reges exactos, cum gencr Tarquinii ad iniuriam soceii vindicandam ingentem collegissftl exercilum, nova Romae dignitas est crcata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus. Eodem a.u anno etiam magister equitum factus est , qui dictatori ob- -^^ fiequeretur. Neque quidquam similius potest dici , quam dictatura antiqua huic imperii potestati , quam nunc tran- quillitas vestra habet, maxime cumAugustus quoqueOcla- vianus, de quo postea dicemus, et ante eum Caius Caesar sub dictaturae nomine atque honore regnaverint. Dicta- tor autem Romae primus fuit Larcius , magister equitum primus Sp. Cassius.
Cap. XIII. (XII.) Sexto decimo anno postreges exa- a.u< ctos seditionem populus Romae fecit , tanquam a senatu 36o atque consulibus premeretur. Tum et ipse sibi tribunos plebis, quasi proprios iudices et defensores, creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset.
Cap. XIV. Sequenti anno Volsci bellum reparave- a.o. runt, et victi acie etiam Coriolos civitatem, quam habe- ^«i. bant optimam, perdiderunt.
Cap. XV. (XIII.) Octavo decimo anno post regesA.o. eiectos expulsus ex urbe Q. Marcius , dux Romanorum, ma. qui Coriolos cepcrat, Volscorum civitatem , ad ipsos Vol- scos contendit iratus, ct auxilia contra Romanos accepit, Romanosque saepe vicit. Usque ad quintum miliarium urbis accessit, oppugnaturus ctiam patriam [suam], lega- tis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum matcr Ve- turia et uxor Volumnia ex urbe venissent, (juarum fletu et deprecatione superatus removit exercitum. Atque hic se- cundus post Tarquinium fuit, qui dux contra palriam suam esset.
8 EUTROPIl
A.U. Cap. XVI. (XIV.) Caesone Fabio et Tito Virginio
275. coss. trecenti nobiles homines, qui ex Fabia familia erant,
contra Veientes bellum soli susceperunt, promiltentes se-
natui et populo per se omne certamen implendum. Itaque
profecti , omnes nobiles et qui singuli magnorum exerci-
tuumduces esse deberent, in proelio conciderunt. Unus
omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem pue-
rilem duci non potuerat ad pugnam.
\.v. C A p. XVII. Post haec census in urbe habitus est et
295. inventa sunt civium capita cxix milia cccxix. (XV.) Se-
quenti anno, cum in Algido monte, ab urbe duodecimo
ferme miliario , Romaniis obsideretur exercitus, L. Quin-
tius Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quatuor iu-
A.U. gerum possidens manibus suis colebat. Is cum in opere
296- et arans esset inventus , sudore deterso togam praetextaro
accepit et caesis hostibus liberavit exercitum.
A.U. Cap. XVIII. (XVI.) Anno trecentesimo et altero ab
302. urbe condita imperium consulare cessavit et pro duobus
consulibus decem facti sunt, qui summam potestatem ha-
berent, decemviri nominati. Sed cum primo anno bene
egissent, secundo unus ex iis, Appius Claudius , Virginii
cuiusdam , qui honestis iam stipendiis contra Latinos in
monte Algido militabat, filiam virginem corrumperevoluit,
quam pater occidit , ne stuprum a decemviro sustineret,
et regressus ad milites , movit tumultum. Sublata est de
cemviris potestas ipsique damnati sunt.
A.U. 'C A p. XIX. (XVII.) Anno trecentesimo decimo quinto
**^- ab urbe condita Fidenates contra Romanos rebellaverunt.
Auxilium his praestabant Veientes et rcx Veientium To-
lumnius. Quae ambae civitates tam vicinae urbi sunt,
ut Fidenae sexto, Veientes xviii. miliario absint. Coniunxe-
runt se his et Volsci. Sed Mamerco Aemilio dictatore et
L. Quintio Cincinnato magistro equitum victi etiam regem
perdiderunt. Fidenae captae et excisae.
A.O. Cap. XX. (XVIII.) Post XX deinde annos Veientani
»40 rebellavcrunt. Dictator contra ipsos missus estFurius Ca-
millus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu
L i B E R II 9
obsideus cepit, antiqiiissimam Italiae atque ditissimam. "^^ Post eam cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem. ^^ Sed commotaestei invidia, quasi praedam male divisisset, sei " damnatusque ob eam caussam etexpulsus civitate est. Sta- a.u. tim Galli Senones ad urbem venerunt, etvictos Roraanos^e*. undecimo miliario aRoma apud fiiumenAlliam secuti etiam urbem occuparunt. Neque defendi quidquam , nisi Capi- tolium , potuit, quod cum diu obsedissent ct i'am Romani fame laborarent, a Camillo, qui in vicina civilate exulabat,^ u. Gallis superventum est gravissimeque victi sunt. Postea"^ tamen accepto etiam auro , ne Capitolium obsiderent, re- cesserunt, sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod iis datum fuerat, et omnia, quae ceperant, mililaria signa revocaret. Ita tertio triumphans urbem ingressusestA.u. etappellatus secundusRomulus, quasi et ipsepatriae con- 365. ditor.
LIBER SECUNDUS.
I
ARGUMBNTUM.
1. Tribuni militares consulari potestate pro duobus consu- iibus creantur. Camillus Volscos, Aequos et Sutrinos, 2. Quin- tius Cincinnatus Praenestinos vincit. 3. In locum tribunorum militarium consulari potestate succedunt rursus consules. 4. Ca- milli mors et laus. 5. Gallorum in Italiam irruentium fuga. 6. Census iterum habetur. M. Valerius in singulari certamine Galium vincit. 7. Bellum coutra Latinos prospere gestum. 8. 9. Variae Sanmitium clades, quibus diutumuni illud bellum sub- latum est. 10. Victoria de Galiis illorumque sociis Tuscis et Samnitibus. 11 - 14. Belium Tarentinum et cum Pyrrho, Epiri rege, Italis multis sociis. 15. Ptolemaeus Aegypti rex legatos Romam mittit. 16. Picentes vincuntur 17. et Salleutini. 18-28. Census civium. Bellum Punicum primum eiusque diversae vices.
Cap. I. Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbc condita, post captam autem primo , dignitates muta- lae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni militares a.v consulari poteslate. Hinc iam coepitRomana res crescere. 3H. Nam Camillus eo annoYolscorum civitatem, quaeper se-
10 E U T R 0 P 1 1
ptuagintaannos bellum gesserat, vicit, etAequorumurbem et Sulrinorum ^mnibus deletis earundem exercitibus oc- cupavit, et tres simul triumphos egit. A.u. Cap. II. Titus etiam Quintius Cincinnatus Praenesli- 375. nos, (jui usque ad urbis Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumenAlliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsam Praenesten aggres- sus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque ipsi decretus.
C A p. III. Verum dignitas tribunorum mililariuni non
A.u. diu perseveravit. Nam post aliquantum nulios placuit (ieri,
*^*- et quadriennium in urbe ita fluxit, ut potestates ibi maio-
^" res nonessent. Resumpserunt tamen tribuni militares con-
sulari potestate iterum dignilatem et triennio persevera-
389. verunt. Rursus consules facti.
A.U. Cap. IV. (II.) L. Genucio et Q. Servilio coss. mor-
390. tuus est Camillus. Honor ei secundus post Romulum de- latus est.
A.u. C A p. V. T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad
^- Ilaliam venerant , missus est. Hi ab urbe quarto miliario
trans Anienem fluvium consederant. Ibi nobilissimus de
senatoribus iuvenis T. Manlius provocantem Gallum ad sin
gulare certamen progressus occidit, et sublato torque au-
reo colloque suo imposito in perpetuum Torquali el sibi
A.u. et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per
^94. C. Sulpicium dictatorem etiam victi. Non multo post a C.
Marcio Tusci victi sunt. viii milia captivorum cx his in
triumphum ducla.
A.u. Cap. VI. (III.) Census iterum habitus est. Et cum
404. Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nol-
*^- lent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt , factaeque le-
giones decem, (jui modus sexaginta vel amplius armato-
rum milia efUciebat. Parvis adhucRomanis rebus, tantata-
men in re militari virtus erat. Quae cum profectae essent
adversus Gallos duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex
Romanis, (lui essct optimus, provocavit. Tum se M. Vale-
rius tribunus militum obtulit, et cum processisset arma-
I
LIBER II. 11
tus , corvus ei supra dextrum brachium sedit. Mox com- missa adversus Gallum pugna idem corvus alis et ungui- bus Galli oculos verberavit, ne reclum posset adspicere. Ita a Iribuno Valerio interfectus non solum victoriam ei, sed eliam nomen dedit. Nam postea idem Corvus est di- clus. Ac propter hoc meritum annorum trium et viginti consul est factus.
C A p. VII. Lalini, (jui noluerant milites dare, hoc quo- a.o que a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eo- *•'• rum, alter ex Romanorum populo crearelur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est, et in- genti pugna superati sunt ; ac de his perdomitis trium- phatum est. Statuae consulibus ob meritum victoriae in a.u. Rostris positae sunt. [Eo anno etiam Alexandria ab Ale- ^*^* xandro Macedone condita est.
Cap. VIII. lamRomanipotentesessecoeperunt. Bel- lum enim in centesimo et tricesimo ferc miliario apud Sa- mnitas gerebalHir, qui medii sunt inler Picenum, Campa- niam, et Apuliam. L. Papirius Cursor cum honore dictato- a.u. cis ad id bellum profeclus est. Qui cum Romam redisset, *3o. Q. Fabio Maximo , magistro equitum , quem apud exerci- tum reliquit, praecepit, ne se absente pugnarct. Ille occa- sione reperta felicissime dimicavit et Samnitas dclevit. Ob quam rem a dictatore capitis damiiatus, quod sevetante pugnasset, ingenti favore militum et populi liberatus est, lanta Papirio seditione commota, ut paene ipse interfi- ceretur.
Cap. IX. Postea Samnites Romanos T. Veturio etSp. a.o. Postumio coss. apud Furculas Caudinas angustiis locorum *33. conclusos ingenti dedecore vicerunt et sub iugum mise- runt. Pax tamen a senatu et populo soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat. Postea Samnites a.o. victi sunt a L. Papirio consule, septem milia eorum sub 434. iugum missa. Papirius deSamnitibus Iriumpliavit. Eo tem- ^^- pore Appius Claudius censor Aijuam Claudiam induxit et ^ ^ viam Appiam stravit. Samnites reparalo bello Q. Fabium ^^2. Maximum vicerunt tribus milibus hominum occisis. Po-
12 EUTROPll
stea , cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas vicit, et plurima eorum oppida cepit. Deinde P. CorneliusRufinu8,ManiusCuriusDentatus, ambo consu- les, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confe- cere. Tum bellum cum Samnitibus per annos novem et XL actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra Ita- liam, qui Romanam virtutem magis tatigaverit. A.u. Cap. X. Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum 469. copiae contra Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, a Cn. Cornelio Dolabella con- sule deletae sunt. A.u. C A p. XI. (VI.) Eodem tempore Tarentinis, qui iam *^^' in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Ro- manorum iniuriam fecissent HiPyrrhum, Epiri regem, contra Romanos auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tum- que primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P.ValeriusLaevinus, qui cum exploratores Pyrrhi cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum, tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrrho, quaecunque a Romanis agerentur. Commissamox pugna, cum iam Pyrrhus fugeret, elephantorum auxilio vi- cit, quos incognitos Romani expaverunt, Sed nox proe- lio finem dedit; Laevinus tamen per noctem fugit, Pyr- rhus Romanos mile octingentos cepit eosque summo ho- nore tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vul- nere et truci vultu eliam mortuos iacere vidisset , tulisse ad coelum manus dicitur cum hac voce : se totius orbis dominum esse potuisse^ si talessibi inilites contigissent. A.u. C A p. XII. (VII.) Postea Pyrrhus iunctis sibi Samni- ^^2. tibus , Lucanis Bruttiisque Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam depopulatus est atque ad Praenesten venit miliario ab urbe octavo decimo. Mox terrore exercitus, qui cum consule sequebatur, in Campa- niam se recepit. Legati ad Pyrrhum de redimendis capti- vis missi ab eo honorifice suscepti sunl. Captivos sine pre- lio Romam misit. Unum ex iegatis Romanorum, Fabri-
I
LIBER U. 13
cium , sic admiratus est , ut cum eum pauperem esse co- g^ovisset, quarta parte rcgni promissa soUicitare volue- rit, ut ad se transiret, contemptusque a Fabricio est. Quare cum Pyrrhus ingenti Romanorum admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum, Cineam nomine, ita ut Pyrrhus partem Italiae, quam iam armis occupaverat, obtineret.
C A p. XIII. Pax displicuit remandatumque Pyrrho a senatuest, eum cumRomanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captivos omnes , quos Pyrrhus reddiderat , infames haberi , quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum re- verti, quam si binorum hostium occisorum spolia retulis- sent. Ita legatus Pyrrhi reversus est. A quo cum quaere- ret Pyrrhus, qualem Romam comperisset^ Cineas dixit, regum se patriam tidisse ; scilicet tales illic fere om- nes, qualis unus Pyrrhus apud Epinim et reliquam Graeciam putaretur. (VIII.) Missi sunt contra Pyrrhum a.u. duces P. Sulpicius et Decius Mus , consules. Certamine *t3. commisso Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, xx miiia caesa hostium, et ex Romanis tantum quinque milia. Pyrrhus Tarentum fugatus.
Cap. XIV. Interiecto auno contra Pyrrhum Fabricius a.u. esl missus, qui prius inter legatos sollicitari non potuerat *''*- quarta parte regni promissa. Tum, cum vicina caslra ipse et rex haberenl, medicus Pyrrhi ad eum nocte venit, pro- mittens se veneno Pyrrlium occisurum, si sibi aliquid pol- liceretur, quem Fabricius vinctum reduci iussit ad domi- num Pyrrhoque dici, quae contra caput eius medicus spo- pondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: Ille est Fabncius , qui difficilius ab honestaie^ quam sol a cursu siio averti potest. Tum rex ad Sicillam profectus ^^ est. Fabricius victis Samnitibus et Lucanis triumphavit. 'J'^' Consules deinde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversus Pyrrhum missi sunt. Curius contra eum pugna- vit, exercilum eius cccidit, ipsum Tarentum fugavit, ca- stra cepit. Ea die caesa hostium xxiii milia. Curius in
14 E U T R 0 P 1 1
A.u. consulatu triumphavit. Primus Romam elephantos quatuoi *^s- duxit. Pyrrhus etiam a Tarento mox recessit et apud Ar-
gos, Graeciae civitatem, occisus est.
A.U. Cap. XV. (IX.) C. FabioLicino et C. Claudio Ca-
479. nina coss. anno urbis conditae cccclxi legati Alexandrini,
aPtoIemaeo missi, Romamvenere et aRomanis amicitiam,
quam petierant, obtinuerunt.
A.u. Ca p. XVI. Quinto Ogulnio, C. Fabio Pictore coss. Pi-
4S3. centes bellum commovere , et ab insequentibus consuli-
4^- bus P. Sempronio, Appio Claudio victi sunt ; et de his
triumphatum est. Conditae aRomanis civitates, Ariminum
in Gallia et Beneventum in Samnio.
A.u. Cap. XVII. M. Atilio Regulo , L. lulioLibone coss.
485. Sallentinis in Apulia bellum indictum cst, captique sunt
^- cum civitate simul Brundisini , ct dc his triumphatum est.
A.u. Cap. XVIII. (X.) Anno cccclxxvii, cum iam clarum
488. urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota
non fuerant. Ut igitur cognosceretur, quae copiae Roma-
norum essenl, census est habitus. Inventa sunt civiumca-
pita ccxcii milia cccxxxiv, quanquam a condita urbe nun-
quam bella cessassent. Et contra Afros bellum susceplum
est primum Appio Claudio, Q. Fulvio coss. In Sicilia con-
tra eos pugnatum est et Appius Claudius de Afris et rege
Siciliae Hierone triumphavit.
^u Cap. XIX. Insequenti anno Valerio Marco et Ota-
4S9. cilio coss. in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt.
Tauromenitani, Catinenses et praeterea quinquaginta civi-
tates in fidem acceptae sunt. Tertio anno in Sicilia conlra
Hieronem bellum palratum est. Is cum omni nobilitate Sy-
racusanorum pacem aRomanis impetravit deditque argenti
\.u. talenta ducenta. Afri in Sicilia victi sunt , et de his se-
490. cundo Romae triumphatum est.
A.u. C A p. XX. Quinto anno belli Punici, quod contra Afros
m. agebatur, primumRomani C.Duilio et Cn. Cornelio Asina
coss. in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis, quas
Libumas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est.
Duilius commisso proello Carthaginiensium dacem vicit.
LIBER II. 15
xxxi navcs cepit, xiv mersit, vii milia hostium cepit, iii milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum posscnt. C. a.o Aqulllio Floro, L. Scipione coss. Scipio Corsicam et Sar- ^^^- diniam yastavit, multa milia inde captivorum abduxit, triumphum egit.
Cap. XXI. (XL) L. Manlio Vulsone, M. Atilio Re- a.u gulo coss. bellum in Africam translatum est. Contra Ha- *^- milcarem, Carthaginiensium ducem, in mari pugnatum, victusqne est. Nam perditis lxiv navibus retro se rece- pit. Romani xxii amiserunt. Sed cum in Africam transis- sent, primam Clypeam , Africae civitatem, in dedilionem acceperunt. Consules usque ad Carthaginem processe- runt, multisque vastatis Manlius victor Romam rediit, et XXVII milia captivorum rcduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros aciem instruxit. Contra tres Carthaginiensium duces dimicans victor fuit, xviii milia hostium cecidit, quinque milia cum xviii elephantis cepit, Lxxiiii civitates in fidem accepit. Tum victi Carthaginien- ses pacem a Romanis petierunt. Quam cuni Rcgulus nol- let nisi durissimis condicionibus dare, Afrl auxilium a La- cedaemoniis petierunt. Et duce Xanthippo , qui a Lace- daemoniis missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pemicie. Nam duo milia tantum ex omni Ro- mano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore Regulo capti sunt, xxx milia occisa, Regulus ipse in cate- nas coniectus.
Cap. XXII. (XII.) M. Aemilio Paulo, Servio Fulvio a.u. Nobiliore coss. ambo Romani consules ad Africam profecti 497. sunt cum trecentarum navium classe. Primum Afros navali certamine superant. Aemilius consul centum et quatuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, XV milia hostium aut occidit aul cepit, militem suum in- genti praeda ditavit. Et subacta Africa tum fuisset, nisi tanla fames fuisset, ut diutius exspectare exercitus non posset. Consules eum victrici classe redeuntes circa Si- ciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut
16 EUTROPIl
ex quadringenlis sexaginta quatuor navibus octoginta ser vari vix potuerint, neque uUo tempore tianta maritima tem- pestas audita est. Romani tamen statim ducentas naves re- paraverunl, neque in aliquo animus his iniractus fuit.
A.U. C AP. XXIII. (Xm.) Cn. Servilius Caepio et C. Sem-
499. pronius Blaesus coss. cum ducentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. Aliquot civitates ceperunt. Prae- dam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et tantum se- xaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent.
A.u. Cap. XXIV. L.CaecilioMetello,C.FurioPacilocos8.
^^' Metellus in Sicilia Afrorum ducem cum cxxx elephantis el magnis copiis venientem superavit, xx milia hostium ce- cidit, XXVI elephantos cepit, reliquos errantes perNumi- das, quos in auxilium habebat, collegit et Romam dedu- xit ingenti pompa, cum cxxx elephantorum numerus onmia itinera compleret,
Cap. XXV. (XIV.) Post haec mala Carthaginiensfts Regulumducem, quem ceperant, petierunt, utRomam pro ficisceretur, et pacem a Romanis obtineret, ac permuta- tionem captivorum faceret. Ille Romam cum venisset, in- ductus in senatum nihil quasi Romanus egit, dixitque^e ex illa die , qua in potestatem Afrorum venisset^ Ro~ manum esse desiisse. Itaque et uxorem a complexu re- movit, et senatui suasit ne pax cum Poenis fieret; illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse , ut tot milia captivorum proptcr unum se [et senem] et paucos^ qui ex Romanis capti fuerant^ red- derentur. Itaque obtinuit. NamAfros pacempetentesnul- lus admisit. Ipse Carthaginem rediit, ofl^erentibusque Ro- manis, ut eumRomae tenerent, negavit se in ea urbeman- surum, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem hone- sti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam omnibus suppliciis exstinctus est.
A.U. C a p. XXVI. (XV.) P. Claudio Pulchro, L. lunio coss.
^^- Claudius contra auspicia pugnavit et a Carthaginiensibus
L I B E R 111. 17
victus est. Nam ex ccxx navibus cum xxx fugit, nonaginta cum pugnatoribus captae sunt , demersae ceterae. Alius quoque consul classem naufragio amisit, exercitum tamen salvum habuit, qnia vicina litora erant.
Cap. XXVII. (XVI.) C. LutatioCatulo, A Postumio a.d. Albino coss. anno belli Punici xxm. Catulo bellum contra 5io. Afros commissum est. Profectus est cum ccc navibus in Siciliam. Afri contra ipsum cccc paraverunt. Nunquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus navem aeger ascendit. Vulneratus enim in pugna superiore fue- rat. ContraLilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti virtute Romanorum. Nam lxxiii Carthaginiensium naves captae sunt, cxxv demersae, xxxii miliahostium capta, xiiioccisa, infinitumauri argentique pondus in pote- statem Romanorum redactum. Ex classe Romana xii naves demersae. Pugnatum est vi. Idus Martias. Statim Cartha- ginienses pacem petierunt tributaque est eis pax. Ca- ptivi Romanorum, qui tenebanturaCarthaginiensibus, red- diti sunt. Etiam Carthaginienses petierunt , ut redimi eos captivos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio dari eos, qui in publica custodia essent; qui autem a privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent , atque id pretium ex fisco magis, quam a Carthaginiensibus solveretur.
C A p. XXVIII. Q. Lutatius, A. Manlius consules creati a.o. bellum Faliscis intulerunt, quae civitas Italiae opnlenta ^ii- quondam fuit. Quod arobo consules iiitra sex dies , quam venerant, transegerunt xv milibus hostium caesis , ceteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.
LIBEK TERTIUS.
AR6UHENTUM.
1. Ptolemaeus Aegypti rex promlssa a Romams auxilia in bello contra Antio<diam, Syriae regem , reousat. Hicro, Siciiiae
EDTROPIUS 2
18 E U T R 0 P 1 1
rex, ludos spectatum Romam venit. 2. Bellum Ligusticnm felici- ter gestnm metusque Pimici sublatus. 3. Otium per orbem Ro- manum. 4. Belium IlIjTicum. 5. 6. Clades Gallomm in Italiam irrumpentium. 7 - 23. Bellum Istricum et Punicum secundum, variis regionibus et renim vicissitudinibus gestum.
C A p. I. Finito igitur Punico bello, quod pcr xxiii an-
nostractum est, Roniani iam clarissima gloria noti lega-
tos ad Plolemaeum, Aegypti regem, miserunt auxilia pro-
mittentes, quia rex Syriae Antiochus ei bellum intulerat.
IUe gratias Romanis egit , auxilia non accepit. lam enim
fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus
rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos spectandos et
f\ncenta mib*a modiorum tritici popnlo donum exhibuit.
A.u. Cap. II. L. Comelio Lentulo, Fulvio Flacco coss.
61.5. quibus Hiero Romam venerat, etiam contra Ligures intra
Italiam bellum gestum est et de his triuraphatum. Cartha-
ginienses tum bellum reparare tentabant Sardinienses, qu»
ex condicione pacis Romanis parere debebant, ad rebel-
landam impellentes. Venit tamen legatio Carthaginien-
sium Romam et pacem impetravit.
A.U. C A p. III. T. Manlio Torquato , C. Atilio Bulbo coss.
^^"f de Sardis triumphatum est, et pace omnibus locis facta
Romani nuHum bellum habuerunt, qnod his post Romam
conditam semel tantum, Numa Pompilio regnante , conti-
gerat.
^u Cap. IV. L. Postumius Albinus, Cn. Fulvius Cenlu-
923. malus coss. bellum contra Illyrios gesserunt etmultis civi-
A.o.tatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt. Ac
^"^' tum primum de Illyriis triumphatum est.
A,D. Cap. V. (II.) L. Aemilio** coss. ingentes Gallorum
B». copiae Alpes transierunt. Sed pro Romanis tota Italia con-
sensit, traditumque est a Fabio historico, qui ei bello in-
terfuit, Dccc milia hominum parata ad id bellum fuisse.
Sed res per consulem tantum prospere gesta est. xl mi-
lia hostium interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus.
Cap. VI. Aliquot deinde annis post contra Gallos
A.c.intra Italiam pugnatum est, finitumque est bellum M. Clau-
wo. dio Marcello, Cn. Comelio Scipione coss. Tunc Marcel-
L 1 B E R III. 19
lus cum parva manu equitum dimicavit el regem Gallorum, Virdomarum nomine, manu sua occidit. Postea cum colle- ga ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expu- gnavit, grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti imposita liumeris suis vexit.
Cap. VII. M. Minucio Rufo, P. Cornelio coss. Istris a.u bellum illatum est, quia latrocinati navibus Romanorum esi. fuerant, quae frumenta exhibebant, perdomitique sunt omnes. (III.) Eodem anno bellum Punicum sccundumRo- 534 manis illatum est per Hannibalem , Carthaginiensium du- cem, qni Saguntum, Hispaniae civitatem, Romanis ami- cam, oppugnare aggressus est, annum agens vicesimum aetatis, copiis congregatis cl milium. Huic Romani per legatos denuntiaverunt, utbello abstineret. Is legatos ad« mittere noluit Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra socios populi Ro- mani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus reddita. Saguntini interea fame victi sunt, captique ab Hannibale ultimis poenis afficiuntur.
Cap. VIII. Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Tiberius Sempronius in Siciliam. RellumCarthaginiensibus indictum est. (IV.) Hannibal re- licto in Hispania fratre Hasdrubale Pyrenaeum transiit. Al- pes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Ita- iiam Lxxx milia peditum, [et] xx milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex Sicilia exercitum Arimi- num traiecit.
Cap. IX. P. Comelius Scipio Hannibali primus [apud Ticinum] occurrit. Commiaso proelio, fugatis suis ipse vulneratus in castra rediil. Sempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnem. Is quoque vincitur. Hanni- bali multi se in Ilalia dediderunt. Inde adTusciam veniens a.u. Hannibal Flaminio consuli occurrit. Ipsum Flaminium in- ^35. teremit. Romanorum x\t milia caesa sunt, ceteri difTuge- runt. Missus adversus Hannibalem postea a Romanis Q.
2*
■
20 E U T R U P 1 1
Fabius Maxiraus. Is eum difFerendo pugnara ab impetu fregit, mox inventa occasione vicit. A.u. Cap. X. (V.) Quingentesimo et quadragesirao anno ^•^^- a condita urbe L. Aemilius Paulus, P. Terentius Varro con- tra Hannibalem mittuntur, Fabioque succedunt, qui Fa- bius ambos consules monuit, ut Hannibalem , calidum et impatientem ducem , non aliter vincerent, quam proelium differendo. Verum cum impatientia Varronis consulis con- tradicente consule altero apud vicum , qui Cannae appel- latur, in Apulia pugnatum esset, ambo consules ab Han- nibale vincuntur. In ea pugna iii milia Afrorum pereunt, magna pars de exercitu Hannibalis sauciatur. Nullo tamen Punico bello Romani graviiis accepti sunt. Periit enim in eo Aemilius Paulus consul, consulares aut praetorii xx, senatores capti aut occisi xxx, nobiles viri ccc, militum XL milia, equitum iii milia et quingenti. In quibus malis nemo tamen Romanorum pacis mentionem habere digna- tus est. Servi , quod nunquam ante, manumissi et milites facti sunt.
Cap. XI. (VI.) Post eam pugnam multae Italiae civi- tates, quae Romanis paruerant, se ad Hannibalem transtu lerunt. Hannibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent, responsumque est a senatu , eos cives non esse necessa- rios, qui, cum armati essent, capi potuissent. Ille onmes postea variis guppliciis interfecit, el tres modios aureo- rum annulorum Carthaginem misit , quos e manibus equi- tum Romanorum, senatorum, et militum detraxerat. In- terea in Hispania, ubi frater Hannibalis Hasdrubal reman serat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus Scipionibus , Romanis ducibus, vincitur , perdit- que in pugna xxxv milia hominum. Ex his capiuntur x mi- lia, occiduntur xxv. Mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas vires xn milia peditum, iv milia equitum, xx elephanti. L.\j. C A p. XII. (VII.) Anno quarto post , quam in Italiam «'• Hannibal venit , M. Claudius Marcellus consul apud No- lam, civitatem Campaniae, contra Hannibalem bene pu-
LIBER m. 21
gnavit. Hannibal multas civitates Romanorum per Apu- liam, Calabriam, ct Bruttio« occupavit, quo tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promit- tens auxilia contra Romanos sub hac condicione, ut dele- tis Romanis ipse quoque contra Graecos ab Hannibale au- xilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi et re co- gnita Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire lusserunt, in Sardiniam T. Manlium Torquatum proconsu- lem. Nam etiam ea sollicitata ab Hannibale Romanos de- seruerat.
C A p. XIII Ita uno tempore quatuor locis pugnaba- tur: in Italia contra Hannibalem , inHispaniis contra fra- trem eius Hasdrubalem , in Macedonia contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Cartha- giniensem. Ig a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus est captus, occisa cum eo xii milia, capti mile quingenti, et a Romanis Sardinia subacta. Man- lius victor captivos et Hasdrubalem Romam reportavit. Interea etiara Philippus a Laevino in Macedonia vincitur, et in Hispania a Scipionibus Hasdrubal et Mago , tertius frater Hannibalis.
Cap. XIV. (VIII.) Decimo anno post, quam Hanni- a.d. bal in Italiam venerat, P. Sulpicio, Cn. Fulvio coss. Han-54i. nibal usque ad quartum miliariura urbis accessit, equites eius usque ad portam. Mox consulum metu cum exercitu venientum Hannibal ad Campaniam se recepit. In Hispa- nia a fratre eius Hasdrubale ambo Scipiones, qui per mul- tos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit. Casu enim magis erant, quam virtute*, de- cepti. Quo tempore etiam a consule Marcallo Siciliae a.o, magna pars capta est, quam tenere Afri coeperant, et no- 54o. bilissimae urbis Syracusanae praeda ingens Romam per- lata est. Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis et rege Asiae Attalo amicitiam fecit , et ad Siciliam profectus Hannonem quendam , Afrorum du- cem, apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit, eumque Romam cum captivis nobilibus misit. xl civita-
22 E CJ T R 0 P 1 1
tes in deditioiiem accepit, xxvi expugnavit. Ita omni Sici-
lia recepta, Macedonia fracta , cum ingenti gloria Romam ^•y* regressus est. Hannibai in Italia Cn. Fulvium consulem
subito aggressus cum ooto milibus hominum interfecit. Cap. XV. (IX.) Interea ad Hispanias, ubi occisis
duobus Scipionibus nullus Romanus dux erat, P. Corne- A.u. lius Scipio mittitur, iilius P. Scipionis, qui ibidem bellum
541. gesserat, annos natus quatuor et viginti , virRomanorum omnium et sua aetate et posteriori tempore fere primus.
A.U. Is Carthaginem Hispaniae capit , in qua omne aurum et ar-
542. gentum et belli apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit. Quare omnes fere Hispaniae ad eum uno animo transierunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, victum fugat et praedam maximam capit.
A.u. Cap. XVI. Interea in Italia consul Q. Fabius Maxi- *'*'• mus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit, XXV milia captivorum vendidit, praedam militibus disper- tivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transieranl, rursus se Fabio Maximo dediderunt. (X.) In- sequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit, et per se et per fratrem suum L. Scipionem lxx civitates rece- pit. .In Italia tamen male pugnatum est. Nam Claudius Marcellus consul ab Hannibale occisus est.
Cap. XVII. Tertio anno post, quam Scipio ad Hispa- niam profectus est , rursus res inclutas gerit. Regem Hi- spaniarum magno proelio victum in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides non poposcit.
C a p. XVIII. Desperans Hannibal Hispanias contra
Scipionem ducem diutius posse retineri, fratrem suum
y^ (j, Hasdrubalem in Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is
515. reniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a con-
L 1 B E R lll. 23
sulibus Appio Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Melaurum fluvium [et Senam , Piceni civitatem,] in iusi- dias compositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est, ingentes eius copiae captae aut interfectae sunt, ma- gnum pondus auri atque argenti Romam relatum. Post haec Hannibal diffidere de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunl ex Hi- spania P. Comelium Scipionem. Is Romam cum ingenti 5^ ' gloria venit.
C A p. XIX. Q. Caecilio, L. Valerio coss. omnes civi- a.u„ tates , quae in Bruttiis ab Hannibale tenebantur, Romanis ^*^- se tradiderunt.
C AP. XX. (XI.) Anno xiv. post, quam in Italiam Han- nibal venerat, Scipio , qui multa in Hispania bene egerat, a-d. consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum J*Jj quiddam inesse existimabatur , adeo ut putaretur etiam ^' cum numinibus habere sermonem. Is inAfrica contra Han- flonem, ducem Afrorum, pugnat, exercitum eius interft- cit. Secundo proelio castra capit cum quatuor milibus et a.u. quingenti.<» militibus, xi milibus occisis. Syphacem, Numi- ^*^ diae regem, qni se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spo- liis Romam ab Scipione mitlitur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat.
C A p. XXI. Ita anno xvii. ab Hannibale Italia liberata a.o est. (XII.) Legati Carthaginiensium pacem a Scipione **^ petiverunt ; ab eo ad senatum Romam missi sunt; quadra- ginta et quinque diebus his induciae datae sunt, quousque Romam ire et regredi possent. Et xxx milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit, ne amplius quam xxx naves haberent^ ut d mi- Ua pondo argenti darent , captivos et perfugas red' derent.
Ca p. XXII. Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt. Legati
24 E U T R 0 P 1 1
tamen eorum ex urbe venientes a Romanis capti sunt et iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque frequentibus proeliis victus a Scipione petit etiam ipse pacem. Cum ventum esset ad colloquium, iisdem condicionibus data est, quibus prius. Addita quingentis milibus pondo argenti c miiia librarum propter novam perfidiam. Carthaginien- sibus condiciones displicuerunt, iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa , alio rege Nu- midarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum. (XIII.) Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra ius- sit, ostendique eis tot?im exercitum, mox etiam prandium dari, dimittique, ut renuntiarent Hannibali, quae apud Ro- manos vidissent.
C A p. XXIII. Interea proelium ab utroque duce in- structum est, quale vix ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent. Scipio victor rece- dit paene ipso Hannii)ale capto , qui primum cum multis equitibus, deinde cura xx , postremo cum quatuor evasit. Inventa in castris Hannibalis argenti pondo xx milia , auri Lxxx, cetera supellectilis copiosa. Post id certamen pax A.v. cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, 851 ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum, quam coeperat.
LIBER fiUARTlS
.\ R 0 U M E N T U M.
1. 2. Bellum Macedonicum contraPhilippum regem. 3. 4. Syria- cum contra Antiochum regem. 5. Fulvii de Aetolis triuraphus et mors Hannibalis. 6-8. Bellura Macedonicum secundum contra Pef- seum et Iliyricum contra Gentium triumphique de iis acti. 9. Res a Mummio in Hispaniaprospere gestae. 10-12. Bellum Punicum ter- liura et Carthaginis excidium. ]3. Bellum Macedonicum terthim
LIBER IV. 25
contra Pseudophilippum. 14. Bellum Achaicum s. Corinthium a Mummio gestum Corinthique excidium. 15. Beilum Macedonicum quartum contra Pseudoperseum. 16. Res in Hispania contra Vi- riathum felicitergestae. 17 Belhim Numantinum a Scipione pro- fligatum. 18. Attahis per testamentum popolum Romanum regni heredem constituit. 19. Triumphi lunii Bruti de Gallaecis et Lu sitanis et Scipionis Africani de Numantinis. 20. Beiium contra Aristonicum in Asia infeliciter a Crasso gestum, a Perpema pro- fligatum. 2]. Carthago reparata et Romana colonia facta. 22. Bellum cum Gallis Transalpinis et Bituito , Arvemomm duce , il- loque devicto triumphus. 23. Colonia Narbona dedncitur. 24. Ignominiosum contra Scordiscos in Thracia bellum, Catone duce. 25. Triumphi de Sardinia et Thracia acti. 26. 27. Bellum lugur- thinum.
C A p. I. Transacto Punico bello secutum est Macedo- ^-^- nicura contra Philippum regem. ^*
Cap. II. Quingentesimo et quinquagesimo primo anno a.u, ab urbe condita T. Quinctius Flamininus adversus Phi- 554, h*ppum rem prospere gessit. Pax ei data est his legibus : xie Graeciae civitatibus^ quas Romani contra eum de- fenderant^ bellum inferret ; ut captivos et transfugas redderet; quinquaginta solum naves haberef, reliquas Romanis daret; perannos decem quaterna milia pon' do argenti praestaret , et obsidem daret filium suum Demetriiim. T.Quinctius etiamLacedaemoniis intulit bel- lum. Ducem eorum Nabidem vicit et, quibus voluit con- dicionibus, in fidem accepit. Ingenti gloria duxit ante cur- rum nobilissimos obsides, Deraetrium Philippi filium, et Armenen Nabidis.
C AP. III. (II.) Transacto bello Macedonico secutum^^* est Syriacum contra Antiochum regem, P. Cornelio Sci- pione, M'. Acilio Glabrione coss. Huic Antiocho Hanni- bal se iunxerat, Carthaginem, patriam suam, metu, ne Ro- manis traderetur, relinquens. M'. Acilius Glabrio inAchaia bene pugnavit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipge fugatus. Pliilippo, quia contraAntiochum Romanis auxilio fuisset, filius Demetrius redditus est.
Cap. IV. L. Cornelio Scipione, C. Laelio coss. Sci- ^j, pio Africanus fratri suo L. Cornelio Scipioni consuli le- sea
26 E U T R 0 P 1 1
gatus contra Antiochum profectus est. Hannibal, qui cum Antiocho erat, navali proelio victus est. Ipse postea An- tiochus circa Sipylum ad Magnesiam , Asiae civitatem, a consule CorneHo Scipione ingenti proelio fusus est. Au- xilio fuit Romanis in ea pugna Eumenes, Attali regis fra- ter, qui Eumeniam in Phrygia condidil. l milia peditura, III equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex Antiochus pacem petiit. lisdem condicionibus data est a senatu, quanquam victo, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet^ atque intra Taurum se conlineret; x milia talentorum et xx obsides prae- beret; Hannibalem^ conciiorem belli^ dederet. Eumeni regi donatae sunt omnes Asiae civitates , quas Antiochus bello perdiderat. Et Rhodiis, qui auxilium Romanis con- tra regem Antiochum tulerant, multae urbes concessae sunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavil. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis accepit, quia Asiam vicerat, sicut frater ipsius propler Africam domitam Africanus appellabatur. A.V. Cap. V. Spurio PostumioAIbino, Q. Marcio Philippa 3fi6.coss. M. Fulvius de Aetolis triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho , ne Romanis traderetur , ad Prusiam , Bi- thyniae regem , fugerat , repetitus etiam ab eo est per T. Quinctium Flamininum. Et cum tradendus Romanis esseV, venenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedien- sium sepultus est.
Cap. VI. (III.) Philippo rege Macedoniae mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat, et postea Ro- manis contra Antiochum auxilium tulerat , filius eius Per seus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in auxilium erant Eumenes, Asiae rex, Ariarathes Cappadociae, Antioohus Syriae, PtoIemaeusAegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bilhyniae, quanquam sororem Persei uxorem ha- A.U. beret, utrisque se aequum pracbuit. Dux Romanorum 581. P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi
LIBER IV. 27
proelio victus. Neque tamen Romani, quanquani supe- rati, regi petenti pacem praestare voluerunl, nisi his con- dicionibus : ut se et suos senatui et populo Rom. dede- rel. Mox missus contra erum L. Aemilius Paulus consul et a.o. in Illyrieum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gen- *** tius facile uno proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo lilii, frater quoque simul in potestatem Ro- manorum venerunt. Ita bello intra xxx dies perfecto ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum nun- tiaretur.
Ca p. VII. (IV.) Cum Perseo autem Aemilius Pauius consul iii Non. Septembris dimicavit, vicilque eum xx mi- libus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum c milites amissi sunt. Urbes Macedo- niae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt. Ipse rex, cum desereretur ab amicis , venit in Pauli pote- statem. Sed lionorem ei Aemilius non quasi victo habuit. Nam et volentem ad pedes sibi cadere non permisit, et iuxta se in sella collocavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae : iit lihen essent et dimidium eo- rum tribi(torum praesfarent, quae regibus praestitis- sent ^ \\\ appareret, populum Romanum pro aequitale magis, quam avaritia dimicare. Atque in conventu finilimo- rum populorum Paulus haec pronuntiavit et legationes multarum genlium, quae ad eum venerant , magnificentis- sime convivio pavil, dicens eiusdem hominis esse debe- re, et hellovincere^ etconmmiapparatuelegantemesse.
Cap. VIII. Mox Lxx civitates Epiri, quac rebellarant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam cum ingenti pompa rediit in nave Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse tradilur, adeo ut xvi ordines dicatur habuisse re- morum. Triumphavit autem magniriccnlissime in curru a.o aureo cum duobus filiis , utroque latere adstantibus. Du- ^ cti sunt ante currum duo re<^is filii et ipse Perseus , xlv annos natus. Post eum etiam C. Anicius de Illyriis trium- a.o. phavit. Gentius cum fratre et filiis ante currum duclus est. ^- Ad hoc spectaculum muUarum gentium reges Romam ve-
I
28 EUTROPII
ncrunt. Inter alios etiam venit Attalus atque Eumenes, Asiae reges, et Prusias Bithyniae. Magno honore accepti sunt et permittente senatu dona, quae attulerant, in Capi- tolio posuerunt. Prusias etiam (ilium suum Nicomedem senatui commendavit.
(jAp. IX. Insequenti anno L. Mummius in Hispania bene pugnavit. Marcellus postea consul res ibidem pro- spere gessit. /V.U. C A p. X. (V.) Tertium deinde bellum contra Cartha-
603. ginem suscipitur, sexcentesimo et altero anno ab urbe condita, L. Manlio Censorino et M'. Manilio coss., anno Li. post, quam secundum Punicum bellum transactum erat. Hi profecti Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Has- drubal, dux Carthaginiensium, dimicabat; Phamea, dux a- lius, equitatui praeerat Carthaginiensium. Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Huius apttd omnes ingens metus et reverentia erat. Nam et pa- ratissimus ad dimicandum et consultissimus iiabebatur. Itaque per eum multa prospere a consulibus gesta sunt, nec quidquam magis vel Hasdrubal vel Phamea vitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi Sci- pio dimicabat.
A.u. Cap. XI. Per idem tempus Masinissa, rex Numida-
604. rum, per annos sexaginta fereamicus populiRomani, anno vitae xcvii, morluus xliv filiis relictis Scipionem diviso- rem regni inter (ilios esse iussit.
A.u. C A p. XII. Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, ^•iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem ^^' missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inventa , quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et orna- menta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddi- dit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingente- Bimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod avus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter vir- tutem etiam ipse Africanus iunior vocarelur.
Cap. XIII. (VI.) Interim in Macedonia quidam Pseu- dophilippus arma movit, etRomanum praetorem, P. lu-
LIBER IV. 29
ventium , contra se missum ad intemecionera vicit. Post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudo- philippum missus est et xxv milibus ex militibus eius oc- cisis Macedoniam recepit , ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.
Cap. XIV. Corinthiis quoque bellum indictum est, nobijissimae Graeciae civitati, propter iniuriam legatonim Romanorum. Hanc Mummius consul cepit ac diruit. Tres a.u. igiturRomae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani 606. ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae or- namenta praelata sunt.
Cap. XV.(VIL) Iterum inMacedonia Pseudoperseus, a.u, qui se Persei filiuni esse dicebat, coUectis servitiis rebel- 6io lavit, et cum sexdecim armatorum milia haberet, a Tremel- lio quaestore superatus est.
Cap. XVI, Eodem tempore Metellus in Celtiberia a,u. apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Q. Pom- sio peius. Nec multo post Q. quoque Caepio ad idem bellum ^-^ missus est, quod quidam Viriatiius contra Roraanos in Lu- ^"' sitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est, cum quatuordecim annis Hispanias adversum Roraanos movisset. Pastor prirao fuit, raox latronura dux, postrerao tantos ad bellum populos concitavit, ut assertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praeraiura a Caepione consule peterent, responsura est nunquam Romanis placuisse, imperatorem a suis mili- tibus interfici.
Cap. XVII. (VIII.) Q. Pompeius deinde consul a Nu-a.d. mantinis, quaeHispaniaecivitasfuitopuIentissima, supera-^"- tus pacem ignobilem fecit. Post eum C, Hostilius Mancinus ^'^ consul iterum cum Nuraantinis pacera fecit infamem, quara populus et senatus iussit infringi atque ipsura Mancinura hostibus tradi , ut in illo , quera auctorera foederis habe- bant, iniuriara soluti foederis vindicarent. Post tantara igi-
I
30 E U T R 0 P 1 1
tur ignominiam , qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, P. Scipio Africanus secundo consul A.u. factus el ad Numantiam missus est. Is primum militem vi- **^- tiosum et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit, tum multas Hispaniae civitates partim bello cepit, partim indeditionem accepit, postremo ipsam Numantiam, diu obsessam, fame confecit et a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit.
C A p. XVIII. Eo tempore Attalus rex Asiae , frater Eumenis, mortuus est heredemque populum Romanum reliquit. Ila imperio Romano per teslamentum Asia ac- cessit.
^•^' Cap. XIX. Mox etiam Decimus lunius Brutus de Gal- ®^'laecis et Lusitanis triumphavil magna gloria. Et P. Sci- pio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit XIV. anno post, quam priorem de Africa egerat.
Cap. XX. Motum interim in Asia bellum est ab Ari-
stonico Eumenis filio , qui ex concubina susceptus fuerat.
A.u.Is Eumenes frater Attali fuerat. Adversus eum missus
62i.pontifex P. Licinius Crassus infinita regum habuit auxilia.
Nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuvit, et Mi-
thridates Ponticus, cum quo bellum postea gravissimum
fuit, et Ariarathes Cappadox, etPylaemenes Paphlagon.
Victus est tamenCrassus in proelio et interfectus. Capul
eius Aristonico oblatum est, corpus Smyrnae sepultum.
A.u.Postea Perpema, consul Romanus, qui successor Crasso
^' veniebat, audita belli fortuna ad Asiam celeravit et acie
victum Aristonicum apud Stratonicen civitatem, quo fuge-
rat, fame ad deditionem compulit. Aristonicus iussu sena-
tus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim
de eo non poterat, quia Perperna apud Pergamum Ro-
irrtim rediens diem obierat.
a.u. Caf.XXI. L. Caecilio Metello et T. Quinctio Fla-
^minino coss. Carthago in Africa iussu senatus reparata
est, quae nunc manet, annis duobus et viginti post , quam
a Scipione fuerat eversa. Deducli eo sunt cives Romani.
LIBER IV. 31
Cap. XXII. (X.) Anno dcxxvii. ab urbe condita C. a.d. Cassius Longinus et Sex. Domitius Calvinus consulesfl^s. Gallis transalpinis bellum intulerunt, etArvernorum tunc nobilissimae civitati atque eorum duci Bituito, infinitamque multitudinem iuxta Rhodanum fluvium interfecerunt. Prae- da ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Bi- tuitus se Domitio dedidit atque ab eo Romam deductus a.u. est, magnaque gloria consules ambo triumphaverunt. ^-
Cap. XXIII. M. Porcio Catone et Q. Marcio Rege a.u. coss. Dcxxxm. anno ab urbe condita Narbona in Gallia co- ^- lonia deducta est. Postea L. Metello et Q. Mucio Scae- ^ vola coss. de Dalmatia triumphatum est.
Cap. XXIV. Ab urbe condita anno xxxvdc. C. Cato a.u. consul Scordiscis intulit bellnm ignominioseque pugnavit. 638.
C A p. XXV. C. Caecilio Metello et Cn. Carbone coss. a.u. duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Sardinia , alte- «4i. rum ex Thracia triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse.
Cap. XXVI. (XL) P. Scipione Nasica et L. Calpur- a.d. nio Bestia coss. lugurthae, Numidarum regi, bellum illa- ^- tum est, quod Adherbalem et Hiempsalom, Micipsae filios, fratres suos, reges et P. R. amicos, interemisset. Missus adversus eum consul Calpumius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimani fecit , quae a se- natu improbata est. Postea contra eundem , insequenti A.a anno, Spurius Postumius Albinus profectus est. Is quo- 644. que per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit.
Cap. XXVII. TertiomissusQ.CfiecilfnsMetellus con- a.u sul exercitum ingenti severitate et mOueraJione correctum, 645. cum nihil in quenquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam rcduxit. lugurtham variis proeliis vicit, ele- phantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem accepit. Et cum iam bello finem positurus es- set, successnm est ei a C. Mario. Is lugurtham etBoc- chum, Mauretaniae regem, qui auxilium lugurthae ferre coeperat, pariter superavit. Aliquanla et ipse oppida Nu- midiae cepit, belloque termJTiumposuit capto lugurtha per
■
32 EUTROPII
quaeslorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tra-
denteBoccho lugurtham, qui pro eo ante pugnaverat. A
A.D.M. lunio Silano, collega Q. Metelli, Cimbri in Gallia et a
Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballi, et a Ser-
vilio Caepione in Hispania Lusitani victi sunt. Et duo
A.o, triumphi de lugurtha, primus per Metellum, secundus per
647. Marium acti sunt. Ante currum tamen Marii lugurtha cum
duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in
carcere strangulatus.
845 A.D 646.
LIBER QUINTUS.
ARGUMBNTUM.
1. 2. Bellum Cimbricum sociis Germanonun et Gallorum gentibus post magnam cladem compressum. 3. Bellum sociale in Italia summo rerum discrimine gestum. 4. Bellum civile primum, seu Marianum. 5 — 9. Bellum Mithridaticum, cui in- terponitur Thracium, et Mariani continuatio et finis.
Cap. 1. Dum bellum in Numidia contra lugurthan geritur, Romani consules M. Manlius et Q. Caepio a Cim- bris et Teutonibus et Tigurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes , victi sunt iuxta flumen Rhodanum, et ingenti internecione [attriti] etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Ro- maegrandisfuit, quantus vix Hannibalis, tempore Punici belli, ne iterum Galli Romam venirent. Ergo Marius post victoriam lugurthinam secundo consul est factus, bellum- que ei contra Cimbros et Teutonas decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quiabellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu colle- gam habuit Q. Lutatium Catulum. Cum Cimbris itaque conflixit, et duobus proeliis cc milia hostium cecidit, lxxx milia cepit et ducem eorum Teutobodum, propter quod meritum absens quinto consul est factus.
Cap. II. Interea Cimbri etTeutones, quorum copia
I
L I B E R V.
adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a G. Mario el Q. Catulo contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, cxL milia aut in pugna, aut in fuga caesa sunt, ht milia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perie- runt. Tria et triginta Cimbris signa subiata sunt. Ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus xxx et unum. Is belli linis fuit. Triumphus ulrique decretu^ est.
Cap. III.(II.) Sex.IulioCaesareetL.MarcioPhilippo a.d coss. sexcenlesimo quinquagesimo nonoanno ab urbe con- ^*- dita, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia gra- vissimum bellum Picenleg, Marsi, Pelignique moverunt, qui, cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum libertalem sibi aequam asserere coeperunt. Pernicio- sum admodum hoc belluril fuit. P. Rutilius consul in eo a.u. occisus est, Caepio, nobilis iuvenis, et Porcius Cato, alius ^- consuL Duces aiitem adversus Romanos Picentibus et ^-u. Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Herennius, ^- A. Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est a C. Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, aiaxime tamen a L. Comelio SuIIa , qui inter alia egregia ita Clnentium , hostium ducem , cum magnis co[iiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Quadriennio, cum gravi tamen calamitate, hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue, sed praetor egisset.
Cap. IV. (III.) Anno urbis conditae DfyLxii primumA.u Romae belluih civile commotum est , eodem anno etiam ^- Mithridaticum. Caussam bello civili C. Marius sexies con- sul dedit. Nam cum SuIIa consul contra Mithridaten ge- sturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitte- retur, isque exercitum in Campania paulisper teneret , ut belli socialis , de quo diximus , quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius aflFectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Qua re SuIIa commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra Marium et Sul-
EUTROPIUS. 3
34 E U T R 0 P 1 1
picium dimicavit. Primus urbem Romam armalus ingres- sus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita
4 u. consulibus ordinatis in futurum annum Cn, Octavio et L,
m. Cornelio Cinna ad Asiam profectus est
C A p. V. Mithridates enim , qui Ponli rex erat atque Armeniam minorem et totumPonticum mare in circuitu cum Bosporo tenebat, primo Nicomeden, amicum populi Ro- mani, Bithynia voluit expellere, senaluique mandavit, bel- lum se ei propter iniurias, quas passus fuerat, illaturum. A senatu responsum estMithridati, si id faceret, quod bel- lum a Romanis et ipse paterelur. Quare iratus Cappado- ciam statim occupavit et ex ea Ariobarzanen , regem et amicum populi Romani, fugavit. Mox etiam Bithyniam invasit et Paphlagoniam pulsisexea regibus, amicispopul' Romani, Pylaemene et Nicomede. Inde Ephesum conten- dit et per omnem Asiam literas misit, ut, ubicunque in- venti essent cives Romani, uno die occiderentur.
Cap. VI. Interea etiam Athenae, civitas Achaiae, ab Arislione Atheniensi Mithridati tradita est. Miserat enim iam ad Achaiam Mithridates Archelaum, ducem suum, cum centum et viginti milibus cquitum ac peditum , per quem eliam reliqua Graecia occupata est. (IV.) SuIIa Arche- laura apudPiraeum, non longe ab Athenis, obsedit. ipsam- que urbem cepit. Postea commisso proelio contra Arche- laum ita eum vicit, ut ex cxx milibus vix decem Archelao superessent, ex Sullae exercitu xiv tantum homines inter- ficerentur. Hac pugna Mithridates cognita lvx milia le- ctissima ex Asia Archelao misit, contra quem SuUa iterum comraisit. Primo proelio xv milia hostium interfecta sunt, filiusque Archelai Diogenes. Secundo omnes Mithridatis copiae exstinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita Mithridates cum Suila de pace agi iussit.
Cap. VII. Interim eo lempore Sulla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Maedos partim vicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mithridate, qui pa- cem petebant, venissent, non aliter se daturum SuIIa esse
LIBER V. 35
rcspondil, nisi rexrelictis iis, quae occupaverat, ad re- gnum suum redisset. Postea tamen ad colloquium amboA.u venerunt. Pax inter eos ordinata est , ut Sulla ad bellum ^ civile festinans a tergo periculum non haberet. (V.) Nam dum SuIIa in Achaia atque Asia Milhridatem vincit, Marius, a.u. qui fugatus eral, et Cornelius Cinna, unus ex consulibus, 665. bellum in Italia repararunt et ingressi urbem Romam nobi- lissimos ex senalu et consulares viros interfecerimt , mul- tos proscripserunt , ipsius SuIIae domo eversa filios et uxorem ad fugam compulerunt. Universus reliquus sena- tus ex urbe fugiens ad SuIIam in Graeciam venit , orans, ut patriae subveniret. Ille in Ilaliam traiecit, bellum ci- vile gesturus advcrsus Norbanum et Scipionem consnles. Et primo proelio contra Norbanum dimicavit non longcA.u. a Capua. Tum vii milia eius cccidit, vi milia cepit, cxxiv ^- suorum amisit. Indeetiam ad Scipioncm se convertit et ante proelium totam eius exercitum sine sanguinc in dedi- tionem acccpit.
C A p. VIII. Sed cum Romae mutati consules essent, ^ u Marius, Marii filius, ac Papirius Carbo consulatum accc- era pissent, Sulla contra Marium iuniorem dimicavit ct xx mi- libus eius occisis cccc de suis perdidit. Mox etiamurbem ingressus est. Marium, Marii filium, Praenesten persecu- tus obsedit et ad mortcm compulit. Rursus pugnam gra- vissimam habuit contra Lamponium et Carinatem , duccs partis Marianae , ad portam Collinam. lxx milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. xii milia se SuIIae dediderunt, ceteri in acie, in castris, in f uga , insa- tiabili ira victoris consumpti sunt. (\l.) Cn. quoque Car- bo, consul alter, abArimino ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfcctus est, quem adolesccntem SuIIa at- quc annos unum et viginti natum cognita eius indnstria tantis excrcitibus praefccerat, ut secundus a SuIIa ha- bcretur.
Cap. IX. Occiso crgo Carbone Siciliam Pompeius re- ceplt. Transgressus inde ad Africam Domitium , Marianae partis ducem, et Hiarbam, regem Mauretaniae , quiDomi-
3*
36 E U T R 0 P 1 1
A.u. tio auxilium ferebat, occidit. Post haec SuUa de Mithridate 672. ingenti gloria triumphavit. Cn. etiamPompeius, quod nulli
Romanorum tributum erat, quartum et xx. annum agens de A.u. Africa triumphavit. Hunc finem habuerunt duo bella fune- 873. stissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et civile,
quae ambo tracta sunt per annos decem. Consumpserunt
ultra CL milia hominum, viros consulares xxiv, praetorios
vii, aedilicios lx, senatores fere cc.
LIBER SEXTUS
A R G U M E N T U M.
1. Bellum Sertorianum in Hispania eius auctore a suis oo- ciso flnitum. 2. Belium in Macedonia et conterminis regioni- bus et triumphus Scribonii Curionis inde actus. 3. Servilii Isau- ricl , qui et primus Taurum penetravit , de Cilicia , Lycia et Isauris victoriae et triumphus. 4. Bellum in Illyrico etDalma- tia a Cosconio prospere gestum, 5. Lepidi consulis motus ci- viles oppressi, et triumphi aliquorum ducum. 6. Nicomedes, Bithyniae rex, moriens Romanos facit heredes. Sequuntur va- ria bella, veluti Mithridaticum tertium; 7. serviie a Spartaco concitatum et post multas calamitates a Licinio Crasso tertio anno compositum ; 8. Mithridatici , Tigranis , Armeniae regis, auxlllo confirmati, continuatio et 9. fortuna secunda; 10. con- tra Thracas et Danubii accolas; Lnculli utriusque, qui duces fuerant, triumphi; 11. Creticum subacta insnla a Metello con- fectum. Apion, Libyae rex, populum Romanum heredem con- stituit ; 12. piraticum Pompeio, Mithridaticum eodem duce pro • fligatum. 13. 14. Res a Pompeio contra Tigranem aliosque Asiae reges et populos gestae et regnomm inde oonversio. 15. Coniuratio Catilinaria. 16. Metelli et Pompeii triomphi. 17. lulii Caesauris bellum Gallicum. 18. Crassi Parthicum cum eius nece et exercitus clade gestum. 19. Beilum civile inter Caesarem et Pompeium, variae eius vices, PompoiOque victo et interfecto auota Caesaris potentia et occisio.
^jj Cap. I. Marco Aemilio Lepido, Q. Catulo consuli-
(J74. bus, cum Sulla rem publicam composuisset, bella nova
exarserunt, unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cili-
L l B E R VI. 37
cia, tertium in Macedonia, quartum in Dalmatia. Nam Ser- lorius, qui partium Marianarum fuerat, timcns fortunam ce- terorum, qui interempti erant, ad bellum commovit Hispa- nias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, lilius eius, qui lugurtham regemvicit, et L.Domitius prae- tor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. Me- tellus vario snccessu contra Scrtorium dimicavit. Postea cum imparpugnae solusMetellus putaretur, Cn.Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adverais Ser- torius fortuna varia saepe pugnavit. Octavo demum anno a.u. a suis occisus est. Et finis ei bello datus cst per Cn. Pom- «so. pcinm adolescentem et Q. Metcllum Pium atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae sunt.
Cap. II. Ad Macedoniam missus cst Appius Clau-A.u. dius. Post consulatum levia proelia habuit contra varias ^*- gentcs, quae Rhodopam provinciam incolebant , atque ibi morbo mortnus est. Missus ei successor C. Scribonius a.u. Curio post consulatum. Is Dardanos vicit et nsque ad Da- 677. nubium penetravit, triumphumque meruit et intra trien-A.u. nium finem bello dedit. ^^-
Cap. III. Ad Ciliciam ct Pamphyliam missns est P. Servilius cx consule, vir strenuus. Is Ciliciam subegit, a.u. Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et cepit, in his Pha- ^^*' selidem, Olympum, Corycum Ciliciae. Isauros quoque ag- grcssus ad deditionem redegit, atque intra triennium bcllo finem dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fe- cit. Revcrtens triumphum accepit et nomen Isaurici meruft.
C A p. IV. Ad Dlyricum missus est C. Cosconius pro consule. Multam partem Dalmatiae subegit, Salonas ccpit ct €omposito bello Romam post biennium rediit.
C A p. V. (IV.) lisdem temporibus consul M. Aemilius a.u. Lepidus, Catuli collega , bellum civile voluit commoverc, ^*- intra tamen unam aestatem motus eius opprcssus cst. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli cx Hi- spania, Pompeii secundus ex Hispania, Curionis ex Macc- donia, Servilii ex Isauria.
38 E U T R 0 P 1 1
^•^* Cap. VI. (V.) Anno urbis conditae dclxxvi. L. Lici- ^^* nio Lucullo et M. Aurelio Cotta coss. morluus est Nico- medes, rex Bithyniae , et per testamentum populum Ro- manum fecit heredem. Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum ambo con- sules missi variam habuere fortunam. Cotta apud Chalce- donem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus. Scd cum se inde Mithridates Cyzicum trans- tulisset, ut Cyzico capta tolam Asiam invaderet, Lucullus ei alter consul occurrit. Ac dum Mithridates in obsidione Cyziei commoratur, fpse eum a tergo obsedit , fameque consumpsit, et multis proeliis vicit, postremo Byzantium, quae nunc Constantinopolis est, fugavit. Navali quoque proelio duces eius LucuIIus oppressit. Ita una hieme et aestate a Lucullo centum fere milia regis exstincta sunt.
A.u. Cap. VII. (VI.) Anno urbis Romae dclxxviii. Mace-
680. doniam provinciam M. Licinius Lucullus accepit, conso- brinus Luculli, qui contra Mithridaten bellum gerebat.
A.U. Et in Italia novum bellum subito commotum est. Septua-
679. ginta enim quatuor gladiatores ducibus Spartaco , Crixo et Oenomao, effraeto Capuae ludo, effugerunt, et per Ita liam vagantes paene non levius bellum in ea, quam Hanni-
A.U. bal moverat, paraverunt. Nam multis ducibus et duobus
680. simul Romanorum consulibus victis sexaginta fere milium armatorum exercitum congregaverunt , victique sunt in
A.U. Apulia a M. Licinio Crasso proconsule, et post multas ca- ^*- lamitates Italiae tertio anno bello huic finis impositus est. A.U. Cap. VIII. (VII.) Sexcentesimo octogesimo primo
681. urbis conditae anno , P. Cornelio Lentulo et Cn. Aufidio Oresle coss. duo tantum gravia bella in imperio Romano erant, Mithridaticum et Macedonicum. Haec duo LucuIIi agebanl, L. Lucullqs et M. LucuIIus. L. ergo LucuIIus post pugnam Cyzicenam, qua vicerat Mithridaten, et navalem, qua duces eius oppresserat , persecutus est eum, et rece- pta Paphlagonia atque Bithynia etiam regnum eius invasit, Sinopen et Amison, civitates Ponti nobilissimas, cepil. Secundo proelio apud Cabira civitatem, quo ingentes co-
I
LIBER VI. 39^
pias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum xxx milia lectissima regis a quinque milibus Romanorum vastata es- sent, Mlthridates fugatus est et castra eius direpla. Arrae- nia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Sus- ceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane, Ar- meniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat el Syriam et Phoenices partem.
Cap. IX. Ergo Lucullus repetens hostera f^gatura etiam regnum Tigranis, qui Arraeniis imperabat, ingressus est. Tigranocerta, civitatera Arzanenae, nobilissimam re- a.o. gni Arraeniaci , cepit, ipsura regera cura sexcentis railibus ^^ clibanariorura et centum milibus sagittariorum et armato- rum venientera xviii railia railitura habens ita viclt , ut ma- gnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin pro- a.u. fectus eam quoque civitatera cura regis fratre cepit. Sed 884. ii, quos in Ponto Lucullus reliquerat cura exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorura tuerentur, negligen- ter se et avare agentes occasionera iterura Mitliridati in Pontura irrumpendi dederunt, atque ita bellum renovatum est. Lucullo paranli capla Nisibi contra Persas expeditio- a.o. nem successor est missus. 685.
Cap. X. (VIII.) Alter autera Lucullus, qui Macedo- a.o niam adrainistrabat, Bessis primus Romanorum intulit bel- «i lum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit. Oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo aggressus est, vicit, Cabylen cepit, usque Danubium penetravit. Inde multas sapraPontum positas civitates ag- gressus est. Illic ApoIIoniam evertit, Calatin, Partheno- polin, Tomos, Histrum, Burziaonem cepit belloque con- fecto Romara rediit. Ambo tum triumphaverunt, Lucullus, qui contra Mithridaten pugnaverat, maiori gloria, cum tan- torum regnorum victor redisset.
C!i p. XI. (IX.) Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico , quod recedente LucuIIo rex collectis auxi- liis reparaverat, bellum Creticum ortum est. Ad id raissus a.u Q. Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra triennium ^-
.40 E U T R 0 P 1 1
omnem provinciam cepit, appellatusque estCreticus atque A.U. ex insula triumphavit. Quo tempore Libya quoque Ro- 636. mano imperio per testamentum Apionis , qui rex eius fue-
rat, accessit, in qua inclutae civitates erant Berenice, Pto-
lemais et Cyrene.
C A p. XII. (X.) Dum haec geruntur, piratae omnia ma-
ria infestabant ita, ut Romanis, toto orbe victoribus, sola
navigatio tuta non esset. Quare id bellum Cn. Pompeio A.u. decretum est. Quod intra paucos menses ingenti et feli-
685. citate et celeritate confecit. Mox ei delatum bellum etiam contra regem Mithridaten et Tigranen. Quo suscepto Mi- thridaten in Armenia mlnore nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta railibus eius occisis viginti tantum de exercitu suo perdidit et duos centuriones. Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus. Neque multo post, cum in suos saeviret, Pharnacis, filii sui, apud milites seditione ad mortem coactus venenum hausit. Hunc (inem habuit
A.U. Mithridates. Periit autem apud Bosporum, vir ingentis 688- industriae consiliique. Regnavit annis sexaginta, vixit se-
ptuaginta duobus, contraRoraanos bellum habuit annis qua-
draginta. A.D. C A p. XIII. (XI.) Tigrani deinde Pompeius bellura in-
686. tulit. lUe se ei dedit , et in castra Pompeii sexto decimo miliario ab Artaxata venit , ac diadema suum, cum procu- buisset ad genua Pompeii, in raanibus ipsi collocavit. Quod ei Pompeius reposuit, honorificeque eum habitum regni taraen parte raultavit et grandi pecunia. Aderapta est ei Syria, Phoenice, Sophene, sex railia praeterea ta- lentorura argenti , quae populo Roraano daret , quia bel- lum sine caussa Romanis coraraovisset.
C A p. XIV. Porapeius raox etiara Albanis bellum intu- llt, et eorum regera Oroden ter vicit, postrerao per episto- las et munera rogatus veniara ei ac pacera dedit. Iberiae quoque regem Artocen vicit acie et in deditionem aCcepit. Armeniara rainorera Deiotaro, Galatiae regi, donavit, quia socius belli Mithridatici fuerat. Attalo et Pylaemeni Pa- phlagoniam reddidit. Aristarchura Colchis regem imposuit.
LIBER VI. 41
Mox Ituraeos et Arabas vicit. Et cum venisset in Syriam, Seleuciara, vicinam Antiochiae civitatem , libertate dona- vit, quod regem Tigranen non recepisset. Antiochensibus obsides reddidit. Aliquantum agrorum Daphoensibus de- dit, quo lucus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoeni- tate et aquarum abundantia. Inde ad ludaeard transgres- a.u sus Hierosolyma, caput gentis, tqrtio niienae cepit , duo- 689. deeim milibus ludaeorum occi&is, ceteris in fidein acce- ptis. His gestis in Asiam se recepit et finem antiquissimo iiello dedit.
Cap. XV. (XII.) M. Tullio Cicerone oratore el C. Antonio coss. anno ab urbe condita dclxxxix. L. Sergius a.u. Catilina , nobilissimi generis vir , sed ingenii pravissimi, 689. ad delendam patriam coniuravit cum quibusdam, claris quidem , sed audacibus viris. A Cicerone urbe expulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati suat. Ab ^u. Antonio, altero consule, Catilina ipse proelio victus est et 69o. interfectus.
C A p. XVI. (XIII.) Sexcentesimo nonagesimo anno a.u. ab urbe condita D. lunio Silano et L. Murena coss. Metel- ^^- lus de Creta triumphavit, Pompeius de bello plratico etpg"' Mithridatico. Nulla unquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt ante eius currum filii Mithridatis , filius Tigra- nis et Aristobulus , rex ludaeorum , praelata est ingens pecunia, auri atque argenti infinitum. Hoc tempore nul- lum per orbem terrarum grave bellum erat.
Cap. XVII. (XIV.) Anno urbis conditae dcxciii. C. a.u. lulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo con-693. sul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cura le- gionibus decem. Is primo vicit Helvetios , qui nunc Se- quaniappellantur, deinde vincendo per belia gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam , quae inter Alpes, flu- men Rhodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patel ad bis et tricies centena milia passuum. Britannis mox a.u. bellum intulil, quibus ante eum ne nomen quidem Roma- 698. norum cognitum erat, et eos quoque victos obsidibus ac-
♦2 E U T R 0 P 1 1
ceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine
annuuin imperavit sestertium quadringenties , Germanos-
que trans Rhenum aggressus immanissimis proeliis vicil.
Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos se-
mel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius
duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.
Cap. XVIII. (XV.) Circa eadem tempora, anno ur-
4.0. bis conditae dcxcvii., M. Licinius Crassus, collega Cn. Pom-
697. peii Magni in consulatu secundo , contra Parthos missus
^^- est, et cum circa Carras contra omina et auspicia dimicas-
^^•set, a Surena, Orodis regis duce, victus ad postremum
interfectus esl cum lilio , clarissimo 3t praestantissimo iu-
vene. Reliquiae exercitus per C. Cassium quaestorem ser-
vatae sunt , qui singulari animo perditas res tanta virtute
restituit , ut Persas rediens trans Euphratem crebris proe-
liis vinceret.
C A p. XIX. (XVI.) Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, ctiam populi Romani fortuna mu- tata est. Caesar cnim rediens ex Gallia victor coepit po- scere alterum consiilatum atque ita, ut sine dubietate ei aliqua deferretur. Contradictum est aMarcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exer- 7*03] citibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam ab Arimi- no, ubi milites congregatos habebat, adversum patriara cum excrcitu venit. Consules cum. Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit.
Cap. XX. Caesar vacuam urbem ingressus dictato- rem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exerci- tus validissimos et fortissimos cum tribusducibus, L.Afra- nio, M. Petreio , M. Varrone, superavit. Inde regressus in Graeciam transiit , adversum Pompeium dimicavit. Pri- mo proelio victus est et fugatus, evasit taraen, quia nocte intervcniente Porapeius sequi noluit, dixitque Caesar, nec Pompeium scire rincere^ et itlo tantim die se po-
I
L I B E R VI. 43
tuisse stiperari. Deinde in Thessalia apud Palaeopharsa- lum produclis utrimque ingentibus copiis dimicaverunt. Pompeii acies habuit yl milia pcditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem , innumeros senatores. praetorios, consulares et qui magnorum iam bellorum victores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non integra xxx milia, equiles mile.
Cap. XXI. Nunquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores, neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae , si contra barba- ros ducerentur. Pugnatum fsmen est ingenti contentione, victusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius ae- tatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam araici-A.u. tiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Cae- 704. sari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput et generi quondam sui.
Cap. XXII. (XVII.) Mox Caesar Aiexandriam ve- nit. Ipsi quoque Ptolemaeus parare voluit insidias , qua caussa regi bellum illalum est. Victus in Nilo periit inven- tumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexan- dria potitus regnum Cleopatrae dedit , Ptolemaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat. Rediens inde Caesar Phamacem, Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto atque multas populi Romani provincias occupantem, vicit a.u, acie, postea ad mortem cofigit. '^'*
Cap. XXIII. (XVIII.) Inde Romam regressus tertio a.u. se consulem fecit cum M. Aeroilio Lepido, qui ei magister 706. equitum dictatori ante annum fuerat. Inde in Africam pro- fectus est, ubi infinita nobilitas cum luba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Duces autem Romani erant P. Cornelius Scipio , ex genere antiquissimo Scipionis Afri- cani (hic etiam socer Pompeii Magni fuerat), M. Petreius, Q. Varus, M. Porcius Calo , L. Cornelius Faustus, Sullae
44 E U T R 0 P 1 1
dictatoris filius. Contra hos commisso proelio post mnl- tas dimicationes victor fuit Caesar. Cato, Scipio, Petreius, luba, ipsi se occiderunt. Faustus, Pompeii gener, a Cae^ sare interfectus est. A.D. Cap. XXIV. (XIX.) Post annum Caesar Romam re- 707. gressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cnaeus et Sextus, ingens bel- lum reparaverant. Multa proelia fuerunt, ultimura apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus cst, ut fugientibus suis se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adolescentium natus anfios sex et quinquaginta veniret. Denique reparatis suis vi- cit. Ex Pompeii filiis maior occisus est, minor fugU.
Cap. XXV. (XX.) Inde Caesar bellis civilibus toto orbe compositis Romam rediit. Agere insolentius coepi\ et contra consuetudinem Romanae libertatis. Cuni ergo et honores ex sua voluntate praestaret , qui a populo an- tea deferebantur , nec senatui ad se venienti assurgeret, aliaque regia ac paene tyrannica facerct, conniratum est in eum aLx velamplius senatoribus equitibnsqueRomanis. Praecipui fuerunt inter coniuratos duo Bruti, ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat et reges cxpulerat, C. Cassius et Servilius Casca. Ergo Caesar, cum seaatus ^*"- die inter ceteros venisset ad curiam, xxin vulneribus oon- ' fossus est.
LIBER SEFTIMVS
A R G U M E S T U M.
1. Intcrfecto lulio Caesare bella civilia reparantur rem pu- blicam turbante Antonio. 2. Antonius fugatus confugit ad Le- pidum, quo operam dante Octaviano, alterius partis duci , re- eonoiliatur. lUorum triumviratus. Cicero occiditur. 3. BeUum a Bruto et Cassio , Caesaris percussoribus, motom iilorumque
I
L 1 B E R VII. 45
eaedes. Divisio rei publicae inter Antonium et (ktavianum. Autonii frater, Lucius, novus belli civilis auctor, opprimitur 4. Bellum cum Sexto Pompeio pace componitnr. 5. Agrip- pa in Aquitania res prospcTe gerit. Ventidius Bassus de Par- this, qui in Sjrian» irruperant, victis triumphum agit. 6. Sext. Pompeius nipta pace bellum instaurat et victus interflcitur. Antonius Cleopatram, Aegypti reginam, in matrimonium du- clt et vanam in Parthos expeditionem suscipit. 7. Bellum inter Octavianum et Antonium et huius post pugnam infe- Kcem apud Actium cum Cleopatra interitus. Aegyptus Ro- mano imperio adiicitur. 8. Octavianus Augusti nomine ao- cepto inde solus rem publicam obtinet et egregie modera- tur. 9. 10. Augusti bella, victoriae, vita, mores, eiusqne au- cto Romano imperio obitus. 11. Tiberius , Augusti successor, post vitam pessime actam cum summo omnium gaudio mori- tur. 12. Caligula, sceleratus princeps, bello contra Germanos ignave gesto ocoiditur. 13. Claudius parum sibl in vitae mo- deratione constans Britanniam devincit. 14. Neronis luxuria, libido et cnidelitas praeter alia crimina memorantur. Britan- nia paene amittitur, Armenia a Parthis eripitur, Pontus tamen Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano imperio accedunt. 15. Nero omnibus exsecrabilis hostisque a senatu iudicatus ipse se interficit. 16. Galba senex post breve imperium occiditur. 17. Otho cum a Vitellio, imperii aemulo, urgeretur, ad evitan- dam belli civills calamitatem voluntaria morte obit. 18. Vitel- lius, Neronis imitator, ingluvie maxime notabilis, ignominiosc perit. 19. 20. Vespasiani virtutes et res in bellis g'estae, qui- bus Romano imperio accesserunt Vecta insula factaeque pro- vinciae Achaia, Lycia, Rhodus, Samus, Thraeia, Cilioia, Com- magene. 21. 22. Titi, principis optimi, laetissimum imperium. 23. Domitianus, diversis moribus foedus, contra Sarmatas, Cat- tos ©t Dacos bella gerit et triumphos multis calamitatibus re- demptos agit. Cum Romae multa opera fecisset , ob scelera interiicitur.
Cap. I. Anno Urbis septingentesimo fere ac nono in- terfecto Caesare bella civilia reparata sunt. Percussoribus a" enim Caesaris senatus favebat. Antonius consul partium ^^* Caesaris civilibus bellis opprimere eos conabalur. Ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a a.o. senatu hoslis iudicatus est. Missi ad eum persequendum 709. duo consules, Pansa et Hirtius, et Octavianus adolescens, annos x et viii natus, Caesarisnepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen suum ferre iusserat. Hic
46 EUTROPl 1
est, qui posteaAugustusestdictus etrerumpotitus. Quare profecti contra Antonium tres duces vicerunt eum. Evenit tamen, ut victores consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt.
C A p. II. Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum , qui Caesari magister equitum fuerat et tum copias militum grandes habebat. A quo susceptus est. Mox Lepido operam dante Caesar cum Antonio pacem fe- cit et quasi vindicaturus patris sui mortem , a quo per te- staraentum fuerat adoptatus , Romam cum exercitu profe- ctus extorsit, ut sibi xx. anno consulatus daretur. Sena- tum proscripsit cum Antonio et Lepido et rem publicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus cst multique alii nobiles.
Cap. III. (II.) Interea Brutus et Cassius , interfecto-
A.u. res Caesaris , ingens bellum moverunt. Erant enim pei
'^^' Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupave-
rant. Profecti sunt igitur contra eos Caesar Octavianus
Augustus et M. Antonius (remanserat enim ad defenden-
dam Italiam Lepidus). Apud Philippos, Macedoniae urbem,
contra eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Anto-
nius et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius, se-
cundo Brutum et infinitam nobilitatem, quae cum iilis bel-
lum gesserat, victam interfecerunt. Ac sic inter eos divisa
cst res publica, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam
teneret, Antonius Asiam , Pontum, Orientem. Sed in Ita-
^•^- lia L. Antonius consul bellum civile commovit, fraler eius,
^"' qui cum Caesare contra Brutum Cassiumque dimicaverat.
A.u. Is apud Perusiam, Tusciae civitatem, victus et captus est,
■^i^- neque occisus.
A.u. C \ p. IV. (III.) Interim a Sexto Pompeio, Cn. Pom-
^*^- peii Magni filio, ingens belium in Sicilia commotum est,
iis, qui superfuerant ex partibus Bruti Cassiique, ad eum
confluentibus. Bellalum per Caesarem Augustum Octavia-
A.U. num et M. Antonium adversus Sextum Pompeium. Pax
'*3- postremo convenit.
L I B E H Vll. 47
Cap. V. Eo tempore M. Agrippa in Aquitania remA.u prospere gessil. Et L. Ventidius Bassus irrumpentes in 7i5. Syriam Persas tribus proeliis vicit. Pacorum, regis Oro- ^*^' dis fllium, interfecit co ipso die, quo olim Orodes, Persa- rum rex, per ducem Surenam Crassum occiderat. Hic primus de Parthis iustissimum triumphum Romae egit.
Cap. VI. Interim Pompeius pacem rupit et navaliA.u. proelio victus fugiens ad Asiam inlerfectus est. (IV.) An- 7'4. tonius, qui Asiam Orienlemque tenebat, repudiata sorore ^-^ Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegypti, ' iuxit uxorem. Contra Persas ipse etiam pugnavit. Pri- ^.u. mis eos proeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilen- ^^^' tia laboravit et , cum instarent Parthi fugienti , ipse pro victo recessit.
C AP. VII. Hic quoque ingens bellum civile commo- a.u. vit cogente uxore Cleopalra , regina Aegypti , dum cupi- 720. ditate muliebri optat etiam in urbe regnare. Victus esl ab a.u Augusto navali pugna clara et illustri apud Actium, qui lo- ^^'* cus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus , cum omnes ad Augustum transirent, ipse se inter- emit. Cleopatra sibi aspidem admisit et veneno eius ex- stincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei Cn. Cornelius Gal- lus. Hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
C A p. VIII. Ita bellis toto orbe confectis Octavianus a.u Augustus Romam rediit, xii. anno, quam consul fuerat. Ex ^m. eo rem publicam per quadraginta et qualuor annos solus obtinuit. Ante enim xu annis cum Antonio etLepido tenu- erat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem lvi anni fuere. (V.) Obiit autem lxxvi. anno morte communi in a.U oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepul- 765. tus est, vir, qui non immerito exraaxima parte Deo shni- lis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. xliv annis, quibus so- lus gessit Imperium, civilisgime vixit, in cunctos liberalts- simus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus, ul paene aequaret fastigio suo.
48 EUTROPIl
Cap. IX. NuUo tempore res Romana raagis flo- ruit. Nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuil, Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dal- matiam, saepe ante victam, sed penitus tunc subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas civitates, in his nobilissimas Bosporum et Panticapaeon. Vicit atitem proeliis Dacos. Grermanorum ingentes copias ceeidit, ipsos quoque trans Albim fluvium submovit, qui in barba- rico longe ultra Rhenum est. Hoc tamen bellum per Dru- sum privignum suum administravit , sicut per Tiberium, privignum alterum, Pannonicum, quo bello xl milia capti- vorum ex Germania transtulit et supra ripam Rherii in Gallia collocavit. Armeniam a Parthis recepit. Obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt. Reddiderunt etiam signa Romana, quae Crasso victo ademerant.
Cap. X. Scythae et Indi , quibus antea Romanorum nomen incogilitum fuerat, munera et legatos ad eum mi- gerunft. Galatia quoque sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M. Lollius pro prae tore administravit. Tanto autem amore etiam apud bar- baros fuit, ut rfeges, populiRomani amici, inhonorem eius conderent civitates, quas Caesareas nominarent , sicut in Mauretania a reg^ luba, et in Palaestina, quae nunc nrbs est clarissimal. Multi autem reges ex regnis suis venerunt, ut ei obsequerentur , et habitu Romano, togati scilioel, ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt. Moriens Di- vus appellatus est. Rem publicam beatissimam Tiberio
f^jj successori reliquit, quiprivignus ei, moxgener, postremo
765. adoptione filius fuerat.
P. Cap. XI. (VI.) Tiberius^ ingenti socordia imperium
c.N. gessit, gravl erudelitate, scelesta avaritia, turpi libidine. **• Nam nusquam ipse pugnavit. Bella per legatos suos ges- sit. Quosdam reges per blanditias ad se evocatos nun- quam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae formam redegit et maximam civitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesa-
L 1 B E R VII. 49
rea dicitur, cum Mazaca antea vocaretur. Hic tertio et vi- p gesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo, ingenti ^-^ omnium gaudio mortuus est in Campania.
C AP. XII. (VII.) Successit ei Caius Caesar, cogno- mento Caligula, Drusi, privigni Augusti, et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus ac funestissimus, et qui etiam Ti- berii dedecora purgaverit. Bellum contra Germanos susce- pit, et ingressus Sueviam nihil strenue fecit. Stupra soro- ribus intulit, ex una etiam filiam agnovit. Cum adversum cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, in- terfectus in palatio est anno aetatis xxix., imperii iii., mense x. dieque viii.
Cap. XIII. (VIII.) Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi, qui apud Mogontiacum monumentum ha- bet, filius, cuius et Caligula nepos erat. Hic medie impe- ravit , multa gerens tranquille atque moderate , quaedam crudeliter et insulse. Britanniae bellum intulit, quam nul- lus Romanorum post lulium Caesarem attigerat, eaque de- victa per Cn. Sentium et A. Plautium, iliustres et nobiles p viros , triumphum celebrem egit. Quasdam insulas etiam cn. ultra Britanniam in Oceano positas Romano imperio addi- ^' dit, quae appellantur Orcades, filioque suo Britannici no- raen imposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos exstitit, ut etiam Plautium , nobilem virum, qui in expedi- tione Britannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium laevus incede- p. ret. Is vixit annos iv et lx, imperavit xiv. Post mortem c n consecratus est Divusque appellatus. ^
Cap. XIV. (IX.) Successit, huic Nero, Caligulae, avunculo suo, simillimus, qui imperium Romanum et de- formavit el diminnit, inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo Caii Caligulae calidis et frigidis lavaret un- guentis , retibus aureis piscaretur , quae blaltinis funibus extrahebat. Infinitam partem senatus interfeoit, bonis omnibus hostisfuit. Adpostremumse tanto dedecore pro- stituit, ut et saltaret et cantaret in scena citharoedico ha bitu vel tragico. Parricidia multa commisit fratre, uxore,
EDTROPIUS 4
60 EUTROPII
P. matre interfectis. Urbem Romam incendit, ut spectaculi *^-^'eius iraaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat.
^*' In re militari nihil omnino ausus Britanniam paene amisit. Nam duo sub hoc nobilissima oppida capta illic atque eversa sunl. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Roraanas sub iugum miserunt. Duaetamen provinciae sub eo factae sunt, Pontus Polcmoniacus concedente rege Po- lemone, et Alpes Cottiae Cottio rege defuncto.
Cap. XV. Per haec Romano orbi exsecrabilis , ab omnibus simul destitutus et a senatu hostis iudicatus, cum quaereretur ad poenam , quae poena erattalis, ut nudus per publicum ductus furca capiti eius inserta virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur de saxo, e palatio fugit et in suburbano se liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium, interfecit. Aedificavit Romae thcrmas, quae ante Neronia-
P. nae dictae nuncAIexandrinae appellantur. Obiit trigesime C.N. et altero aetatis anno , imperii quarto dccimo, atque in eo
^- omnis familia Augusti consumpta est.
Cap. XVI. (X.) Huic Servius Galba successit, anti- quissimae nobilitatis senator , cum septuagesimum et ter- tium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenteracceptus. Nam privata eius vita insignis fuerat militaribus et civilibus re- bus. Saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux in gravissimis bellis. Huius breve imperium fuit, et quod bona haberet exordia, nisi ad severitatem propensior vi-
p. deretur. Insidiis tamen Othonis occisus est imperii mense c.N. septimo. lugulatus in foro R(>mae sepultusque in hortis
^'^' suis, qui sunt Aurelia via non longe ab urbe Roma.
Cap. XVII. (XI.) Otho occiso Galba invasit impe- rium, materno genere nobilior, quam paterno, neutro ta- men obscuro. In privata vita moUis et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum iisdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibus imperator, bello contra eura suscepto , cum apud Betria-
L I B E R Vll. 51
cum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen co- pias ad bellura haberet, sponte semet occidit petentibus militibus, ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum civile bcllum com- p. moveretur. Voluntaria morte obiit trigesimo et octavo ae- c.n. tatis anno, nonagesimo et quinto imperii die. ^'^-
Cap. XVIII. (XII.) Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater eius non admodum clare natus , tres tamen ordinarios gcsserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperavit et gravi saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum de die saepe quarto vel quinto feratur epulatus. No- tissima certe coena memoriae mandata est, quam ei Vitel- lius frater exhibuit, in qua, super ceteros sumptus , duo milia piscium, septem avium milia apposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse vellet atque id adeo prae se fer- i-el, ut etiam exsequias Neronis , quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est in- terfecto prius Sabino, Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus autem est et cum ma- gno dedecore tractus per urbem Romam publice, nudus, erecta coma et capite, subiecto ad mentum gladio , ster- core in vultum et pectus ab omnibus obviis appetitus. Postremo iugulatus et in Tiberim deiectus etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno septimo et ^. j,^ quinquagesimo, imperii mense viii. et die uno. 6*9.
Cap. XIX. (XIII.) Vespasianus huic successit, factus apud Palaestinam imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis comparandus, privaia vita illustris, ut p. qui a Claudio in Germaniam, deindc in Britanniam missus, c.n. tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gen- *^' tes, XX oppida, insulam Vectam, Britanniae proximam, im- perio Romano adiecerit. Romae se in imperio moderatis- sime gessit. Pecuniae tantum avidior fuit, ita ut eam nulH iniuste auferret. Quam cum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue in- diarentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis vel
4*
52 EUTUOPll
maior est liberalitas comperta, vel iustior. Placidissimae lenitalis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non fa- p- cile puniret ultra exsilii poenam. Sub iioc ludaea Romano ^'•^- accessit imperio, et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissi- ma Palaestinae. Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, quae liberae ante hoc tempus fuerant, item Thra- ciam, Ciliciam, Commagenen, quae sub regibus amicis egerant, in provinciarum forraam redegit.
C A p. XX. Oifensarum et inimicitiarum immemor fuit, convicia a caussidicis et philosophis in se dicta leniter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum Tito filio de Hierosolymis triumphavit. Per haec cum senatui et populo, postremo cunctis amabilis ac iucundus esset, profluvio ventris exstinctus est in villa propria circa Sabinos, annura aetatis agens sexagesiraum nonum, impe- rii nonum et diem septimum, atque inter Divos relatus est. Genituram filiorura ita cognitara habuit, ut, cura raultae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit, aut filios sibt successuros^ aut neminem.
Cap. XXI. (XIV.) Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omniura virtutum genere mirabilis adco , ut amor et deliciae humani generis di- ceretur, facundissimus , bellicosis-simus , moderatfssimus. Caussas latine egit, poemata et tragoedias graece com- posuit. In oppugnatione Hierosolyraorum sub patre mili- tans XII propugnatores xii sagittarum ictibus confixit. Ro- mae tantae civilitatis in imperio fuit , ut nullum omnino puniret, convictos adversum sese coniurationis ita diraise- rit, ut in eadem familiaritate, qua antea, habuerit. Facili- tatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli quidquam ne- garet et ab araicis reprehenderetur, responderit nullum iristem debere ab imperatore discedere^ praeterea cum quodam die in coena recordatus fuisset, nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit: amici, hodie diemperdidi. Hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia fe- rarum in dedicatione eius occidit.
LIBER VII. -53
Cap. XXII. Per haec inusitato favore dilectus morbo periit in ea, qua pater, villa post biennium, menses octo, dies XX, quam imperator erat factus, aetatis ainno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut o^mnes tanquam in propria doluerint orbitate. Senatus obitu ipsius circa vesperam nuntiato nocte irrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo unquam egerat nec praesenti. luterDivos relatus est.
Cap. XXIII. (XV.) Domitianus mox accepit impe- rium, frater ipsius iunior, Neroni aut Caligulae aut Tibe- rio similior, quam patri vel fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit , mox ad ingentia vitia progres- sus, libidinis, iracundiae, crudelitatis, avaritiae, tantum in se odii concitavit, ut merita et patris et fratris aboleret. Interfecit nobilissimos ex senatu. Dominum se et deum primus appellari iussit. Nullam sibi nisi auream et argen- team statuam in Capitolio poni passus est. Consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo exsecrabilis fuil. Expeditiones quatuor habuit, unam adversum Sarmatas, alteram adversum Cattos, duas adversum Dacos. De Da- cis Cattisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis so- lam lauream usurpavit. Multas quidem calamitates iisdem bellis passus est. Nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Corne- lius Fuscus, praefectus praetorio, cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae quoque muita opera fecit, in his Ca- pitolium et Forum transitorium, Odeum, DivorumPorticus, Iseum, Serapeum ac Sladium. Verum cum ob scelera universis exosus esse coepisset, interfectus est suorum p. coniuratione in palatio anno aetatis xlv. , imperii quinto c.N. decimo. Funus eius cum ingenti dedecore per vespillones ^* exportatum et ignobiliter est sepultum.
54 E U T R 0 P 1 1
LIBER OCTAYUS
ARGUMENTUM.
1, Ner.-vae, Domitiani successoris, aequitas et civilitas. 2-5. Traianus praeclaris virtutibus omatus fines Romani imperii subactis regionibus populisque pluribus longe lateque profert. 6. 7. Hadrianus, Traiani gloriae invidens, imperii limites con- trahit et paci , iiteris et aedificationibus studet. 8. Antonini Pii virtutes civiles et apud exteros gloria. 9. Hinc duos im- peratores habuit res publica Marco et Lucio Antoninis Veris aequo iure regnantibus. 10. Lucii, ingenio parum civili, ex- peditio contra Parthos et triumphus inde revectus. 11. Marci doctrina , mores aequi , bella contra Germanos et Marcoman- nos, quorum hoc longe gravissimum triumpho celebrat. 15. An- toninus Commodus a patre heres regni addito solemni hinc Caesaris nomine antea constitutus , moribus dissimilis , contra Germanos fehciter pugnat. 16. Helvius Pertinax grandaevus iam ad imperium evectus post lxxx dies militum seditione pe- rit. 17. Salvius lulianus , iure peritissimus, a Severo victus post VII mensium imperium intei^citur. 18. 19. Septimius Se- verus, Afer, moribus saevis, ceterum doctus , Pescennium Ni- grum et Clodium Albinum, imperii aemulos, opprimk Parthos- que, Arabas et Adiabenos vincit, Britanniam etiam invadit. 20. Antonlni Caracallae, a quo Antoninianae thermae factae sunt, asperitas et libido. 21. Opilii Macrini et Diadumeni filii breve imperium et nulla re memorabile. 22. Aurelii Antonini Heliogabali vita impura. 23. Aurelius Alexander reportata de Persis victoria et discipllnae militaris severitate notus. Sub eo floruit Ulpianus iuris conditor.
P- Cap. I. Anno octingentesirao et quinquagesimo ab
^•^- crbe condita, Vetere et Valente consulibus , res puhlica
ad prosperrimum statum rediit bonis principibus ingenti
felicitate commissa. Domitiano enim, exitiabili tyranno,
Nerva successit, vir in privata vita moderalus et strenuus,
nobilitatis mediae. Qui senex admodum operam dante Pe-
tronio Secundo, praefecto praetorio , item Parthenio , in-
terfectore Domitiani, imperator factus aequissimum se et
P. civilissimum praebuit. Rei publicae divina provisione con-
c.N. suluit Traianum adoptando. Mortuus est Romae post an-
^ num et quatuor menses imperii sui ac dies octo , aeta-
j
L 1 B E R Vlll. 55
tis septuagesimo et altero anno , atque inter Divos rela tus est.
Cap. 11. Successit ei Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae inHispania, familia antiquamagisquamclara. Nam patereiusprimus consul fuit. ImperatorautemapudAgrip- pinam in Gallis factus est. ilem publicam ita administra- vit, ut omnibus principibus merito praeferatur. Inusitatae civilitatis et fortitudinis fuit. Romani imperii, quod post Augustum defensum magts fuerat quam nobiliter amplia- tum, fmes longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in p. Germania reparavit. DaciamDecebalo victo subegit, pro- c.n vincia trans Danubium facta in iis agris, quos nunc Tai- ^^- phali habent, Victoali et Thervingi. Ea provincia decies centena milia passuum in circuitu tenuit.
Cap. III. Armeniam, quam occnpaverant Parthi, re- p. cepit Parthamasire occiso , qui eam tenebal. Albanis re- c.n gem dedit. Iberorum regem et Sauromatarum et Bospora- "* norum et Arabum et Osdroenorum et Colohorum in fidem accepit. Corduenos, Mardos, Medos occupavit et Anthe- musiam, magnam Persidis regionem , Seleuciam et Ctesi- phontem, Babylonem et Messeuios vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines et mare rubrum accessit atque ibi tres pro- vincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam , cum iis gentibus , quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit. In mari rubro classem insti- tuit, ut per eam Indiae fines vastaret.
Cap. IV. Gloriam tamen militarem civilitate et mode- ratione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi caussa frequentans vel aegrotantes vel cum festos dies habuissent, convivia cum iisdem indiscreta vicissim habens , saepe in vehicu- lis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil iniustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice privatimque ditans omnes et honoribus augens , quos vel mediocri familiaritate cognovisset, orbem terrarum aedi- ficans, multasimmunitates civitatibus tribuens, nihil non tranquillumet placidum agens, adeo ut omni eius aetate
56 EUTROPII
unus senator damnatus sit, atque is tamen per senatum ignorante Traiano. Ob haec per orbem terrarum Deo proximus nihil non venerationismeruit etvivus et mortuus.
C A p. V. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim culpantibus, quod nimis circa omnes commu- nis esset, respondit talem se imperatorem esse.prwa- fis, quales esse sibi imperatores^ privatus optasset, Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e Perside rediens apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est. Obiit autem aetatis anno lxiii. mense nono et die quarto, imperii xix. mense vi. die xv. Inter Divos relatus est solusque omnium intra urbem sepultus. Ossa eius collocata in urna aurea in foro, quod aedificavit, sub columna sita sunt, cuius altitudo cxliv pedes habet. Hu- ius tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus acclametur, nisi • Felicior Augusto^ Melior Traiano. Adeo in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel assentantibus vel vere laudanti- bus occasionem magnilicentissimi praestet exempli.
C A p. VI. (III.) Defuncto Traiano Aelius Hadrianus creatus est princeps, sine aliqua quidem voluntate Traiani, sed operam dante Plotina, Tratani uxore. Nam eum Tra- ianus, quanquam consobrinae suae filium, vivus noluerat adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae invidens statim provincias tres reliquit, quas Tra- ianus addiderat, et de Assyria, Mesopotamia et Armenia revocavit exercitus ac finem imperii esse voluit Euphra- tem. Idem de Dacia facere conatum amici deterruerunt, ne multi cives Romani barbaris traderentur, propterea quod Traianus victa Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum transtulerat ad agros et urbes colen- das. Dacia enim diuturno bello Decebali viris fuerat ex- hausta.
C A p. VII. Pacem tamen omni tempore imperii sui habuit, semel tantum per praesidem dimicavit. Orbem Romanum circumiit. Multa aedificavit. Facundissimus La- tino sermone. Graeco eruditissimus fuit. Non magnam
LIBER VIII. 57
clementiae gloriam habuit, diligentissimus tamen circa aerarium et militum disciplinam. Obiit in Campania maior p. sexagenario imperii anno xxi. mense x. die xxix. Senatus ^^- ei tribuere noluit divinos honores, tamen cum successoi ipsius Titus Aurelius Fulvius Antoninus hoc vehementer exigeret et universi senatores palam resisterent, tandem obtinuit.
C A p. VIII. (IV.) Ergo Hadriano successit T. Antoni- nus Fnlvius Boionius, idem etiam Pius nominatus^genere cla- ro, sed non admodum vetere, vir insignis et quimerito Nu mae Fompilio conferatur , ita ut Romulo Traianus aequetur. Vixit ingenti honestate privatus, maiori in imperio, nulli acerbus, cunctis benignus , in re militari moderata gloria defendere magis provincias quam amplificare studens, vi- -os aequissimos ad administrandam rem publicam quae- rens, bonis honorem habens , improbos sine aliqua acer- bitate detestans, regibus amicis venerabilis non minus quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis ad eum controversias suas litesque defer- rent sententiaeque eius parerent. Hic ante imperium ditis- simus opes quidem omnes suas stipendiis militum et circa nmicos liberalitatibus minuit , verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud p. Lorium, villam suam, miliario ab urbe xii., vitae anno cn Lxxiii. , imperfi xxxiii. , atque inter Divos relatus est et ***■ merito consecratus.
C AP. IX. (V.) Post hunc imperavitMarcus Antoninus Verus, haud dubie nobilissimus, quippe cum eius origo pa- tema a Numa Pompilio, matema a Sallentino rege pende- ret, et cum eo L. Antoninus Verus. Tumque primum Ro- manares publica duobus aequo iure imperium administran- tibus paruit, cum usque ad eos singulos semper habuisset Augustos.
Cap. X. Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et afiinitate. Nam Verns Antoninus M. Antonini filiam in ma- trimonium habuit, M. autem Antoninus gener Antonini Pii fuit per uxorem Galeriam Faustinam iuniorem, conso-
58 EUTROPil
brinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui post victoriam Traiani tum primum rebellaverant. Verus Antoninus ad id profectus est. Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces et ingentia patravit. Se- leuciam , Assyriae urbem nobilissimam , cum quadraginta milibus hominum cepit. Parthicum triumphum revexit.
P. Cum fratre eodemque socero triumphavit. Obiit tamen in ^•^•Venetia, cum a Concordia civitate Altinum proficiscere-
' * tur et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci aTCOTtlrj^tv vocant. Vir inge- nii parum civilis, reverentia tamen fratris nihil unquam atrox ausus. Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.
Cap. XI. (VI.) Post eum Marcus Antoninus solus rempublicam tenuit, vir, quem mirari facilius quis quam laudarc possit. Aprincipio vitae tranquillissimus, adeo ut in infantia quoque vultum nec ex gaudio , nec ex moerore rautarit. Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non so- lum vitae moribus, sed etiam eruditionephilosophus. Tan- tae admirationis adhuc iuvenis, ut eum successorem para- verit Hadrianus relinquere , adoptato tamen Antonino Pio generum esse ei idcirco voluerit, ul hoc ordine ad impe- rium perveniret.
C A p. XII. Institutus est ad philosophiam per Apol lonium Chalcedonium, ad scientiam literarum Graecarum per Sextum Chaeronensem , Plutarchi nepotem, Latinas autem literaseum Fronto, orator nobilissimus, docuit. Hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam insolen- tiam elatuB imperii fasligio , liberalitatis promptissimae. Provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit Martomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum , quod universi exercitus Romani pe- rierant. Sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam Romae ac per Italiam provincias-
»
LIBER VIII. 59
que maxima hominum pars, militum omnes fere copiae languore defecerint.
C A p. XIII. Ingenti ergo labore et moderatione, cuni apud Carnuntum iugi triennio perseverasset, bellum Mar- comannicum confecit, quod cum his Quadi, Vandali, Sar- matae, Suevi atque omnis barbaria commoverat, multa hominum milia interfecit, ac Pannoniis servitio liberatis RomaerursuscumCommodoAntonino, (ilio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphavit. Ad huius belli- usum aera- rio exhausto cum largitiones nullas haberet neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum re- gii cultus facta in foro Divi Traiani sectione distraxit, vasa aurea , pocula crystallina et murrhina , uxoriam ac suam sericam et auream vestem , multa ornamenta gemmarum. Ac per duos continuos menses ea venditio habita est mul- tumque aiiri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt. Mole- stus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere.
C A p. XIV. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse, et ministris similibus exhiberent. In editione munerum post victoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur p. fortunatam rem publicam et virtute et mansuetudine red- ^-^ didisset, obiit xviii. imperii anno , vitaeLXi., et omnibus **** certatim annitentibus inter Divos relatus est.
C A p. XV. (VII.) Huius successor L. Antoninus Com- modus nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus dicerelur. Sed luxuria et obscenitate depravatus gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphitheatro cum huiusmodi hominibus dimicavit. Obiit morte subita, atque p. adeo, ut strangulatus vel veneno interfectus putaretur, ^n. cum annis xii post patrem et viii mensibus imperasset, '*^ tanta exsecratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus iudicaretur.
Cap. XVI. (VIII.) Huic successit Pertinax, grandae-
60 E U T R 0 P 1 1
Yus iam, ut qui septuagenariam attigisset aetatem, praefe- cturam urbi tum agens, ex S. C, imperare iussus. Octo- c.N. gesimo imperii die praetorianorum militum seditione el 193. luliani scelere occisus est.
C A p. XVII. (IX.) Post eum Salvius lulianus rem pu- blicam invasit, vir nobilis et iure peritissimus, nepos Sal- vii luliani , qui sub divo Hadriano perpetuum composuit edictwn. Victus est a Severo apud Mulvium pontem, in- terfectus in palatio. Vixit mensibus septem, postquam coeperat imperare.
Cap. XVIII. (X.) Hinc imperii Romani administra-
tionem Septimius Severus accepit, oriundus ex Africa,
provincia Tripolitana, oppido Lepti. Solus omni memo-
ria et ante et postea ex Africa imperator fuit. Hic primum
fisci advocatus, mox militaris tribunus, per multa deinde
ac varia officia atque honores usque ad administrationem
totius rei publicae venit. Pertinacem se appellari voluit in
iionorem eius Pertinacis, qui a luliano fuerat occisus.
Parcus admodum fuit, natura saevus. Bella multa et feli-
citer gessit. Pescennium Nigrum , qui in Aegypto et Sy-
ria rebellaverat, apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit
et Arabas interiores et Adiabenos. Arabas eo usque su-
peravit, ut etiam provinciam ibi faceret. Idcirco Parthi-
cus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa toto Romano
j, orbe reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in oc-
c.N. cidendo Pertinace socius fuerat luliano, Caesarem se in
197. Gallia fecit, victusque apud Lugdunum est et interfectus.
Cap. XIX. Severus autem praeter bellicam gloriam
etiam civilibus studiis clarus fuit et literis doctus, philo-
P. sophiae scientiam ad plenum adeptus. Novissimum bel-
c.N. lum in Britannia habuit, utque receptas provincias omni
^ securitate muniret, vallum per xxxii milia passuum a mari
p. ad mare deduxit. Decessit Eboraci admodum senex impe-
^•^- rii anno sexto decimo , mense tertio , et Divus appellatus
***• est. *** Nam filios duos successores reliquit, Bassianum
et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu voluit
imponi. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassia-
LIBER VIII 61
niis patrique successit. Nam Geta hostis pubiicus iudica- tus confestim periit.
Cap. XX. (XI.) Marcus igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. Opus Romae egregium fe- cit lavacri, quae Antoninianae appellantur, nihil praelerea memorabile. Impatiens libidinis , ut qui novercam suam luliam uxorcm duxerit. Defunctus est in Osdroene apud p. Edessam moliens adversum Parthos expeditionem anno c.n. imperii vi. mense ii. vix egressus aetatis xliii. annum. *^'" Funere publico elatus est.
Cap. XXI. (XII.) Opilius deinde Macrinus, qui prae- fectus praetorio erat, cum filio Diadumeno facti imperato- res nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. p. Nam imperium eorum duum mensium et unius aiini fuit. c.n. Seditione militari ambo pariter occisi sunt. ^'**
Cap. XXII. (XIII.) Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius putabatur, sacer- dos autem Heliogabali templi erat. Is cum Romam ingenti et militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Impudicissime et obscenissime vi- xit, biennioque post et viii mensibus tumultu interfectus p. est militari et cum eo mater Soaemia Syra. c.is.
C AP. XXIII. (XIV.) Successit huio Aurelius Alexan- *^^- der, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, iuvenis admodum, susceptoque adversus Persas bello Xerxen eorum regem gloriosissime vicit. Militarem disci- plinam severissime rexit. Quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravil. Assessorem habuit vel scrinii ma- gistrum Ulpianum, iuris conditorem. Romae quoque favo- rabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu tertio decimo t*. imperii anno et die viii. In matrem suam Mammaeam ^-^* unice pius. ***•
62 E U T R 0 P 1 1
L I B E R N 0 N U S
A R G U M E N T U M.
1. Maximinus bello adversus Germanos feiiciter gesto a Pik. pieno interficitur. 2. Tres inde simul Augusti , Pupienus , Bal- binus et Gordianus, qui illis interfectis solus imperium obti- net, lanique portis apertis Persas vincit. 3. Phiiippi duo, pa- ter '«t filius , sub quibus annus Romae conditae milesimus ce- lebratus est. 4. Decius bellum civile in Gallia motum oppri- mit et cum fllio, Caesare facto, post biennium interficitur. 5. Gallus Hostilianus et Galli filius Voiusianus nihil omnino clarum gesseruut. 6. Aemiliani breve et obscurum imperium. 7 — 10. Licinii Valeriani et Gallieni imperium vel infelicitate vel ignavia propter barbarorum incursiones pemiciosum. PIu- res purpuram sumunt, Postumus, Marius, Victorinus, Tetricus, Odenathus. 11. Claudius caedit Gothos. Eius laudes et post mortem honores. 12. Quintilli, egregii principis, breve impe- rium. 13—15. Aurelianus vincit Gothos, Romanam dicionem ad pristinos flnes revocat, superat Tetricum in Gallia, Zeno- biam in Oriente capit , monetariorum in urbe seditionem re- primit, cetera crudelis. 16. Taciti, egregie morati, breve im- perium nec diutumius Floriani. 17. Probus, gloria militari et raorum civilitate insignis, Gallias a barbaris occupatas resti- tuit et vineamm culturam adiuvat. Post imperium sex anno- rum tumultu militari interflcitur. 18. Cams in bello contra Persas prospere gesto fulminis ictu perit. Ex flliis, quos Cae- sares fecerat, Numeriauus, patrem ad Persicum bellum secu- tu8, per insidias occiditur. 19. Carinus, ob scelera invisus, a suis deseritur. Diocletianus ab exercitu imperator creatur. 20. Is Carino oppresso per Maximianum Heroulium, Caesarem renuntiatum, Bacaudarum in Gallia tumultum domat. 21 — 23. Carausius in Britannia purpuram sumit, Achilleus in Aegypto rebellat , Africam Quinquegentiani infestant , Narseus , Persa- mm rex, Orienti bellum infert, ad quos motus comprimendos Diocletianus MaximianumHercnlium Augustum facit, Constan- tium et Maximianum Galerium Caesares. Alamanni a Constan- tio caeduntnr. 24. 25. Galerius Maximianus Narseum primo victus post magna elade afQcit. Varia deinceps et simul et singulatim bella gemnt, et Carpos, Basteraas et Sarmatas sub- igunt. 26 — 28. Diocletiani et Maximiani Herculii, qui ambo deposito imperio in privatam vitam coneessemnt, mores et in- genium.
LIBER IX 63
C A p. I. Posl hunc Maximinus ex corpore militari pri- rnns ad imperium accessit sola militum voluntate, cum nulla senatus intercessisset auctoritas neque ipse senator esset. Is bello adversus Germanos feliciter gesto cum a militibus imperator esset appellalus, a Pupieno Aquileiae p. occisus est deserenlibus eum militibus suis cum filio ad- ^-^ huc puero, cum quo imperaverat triennio et paucis diebus. ^^
Cap. II. Postea Ires simul Augusti fuerunt, Pupie- nus, Balbinus et Gordianus , duo superiores obscurissimo genere, Gordianus nobilis, quippe cuius pater, senior Gordianus, consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maxiraino imperante princcps fuissefc electus. Itaque cum Romam venisset, Balbinus et Pupienus in pala- p- tio interfecti sunt, soli Gordiano imperium reservatum. ^-^ Gordianus admodum puer, cum Tranquillinam Romae du- ^^ xisset uxorem, lanum geminum aperuit, et ad Orienlem p. profectus Parthis bellum intulit, qui iam moliebantur erum- c.n. pere. Quod quidem mox feliciter gessit proeliisque ingen- '^''^- tibus Persas afflixit. Rediens haud longe a Romanis fini- p. bus interfectus cst fraude Philippi , qui post eum impera- ^-^ vit. Miles ei tumulum vigesimo miliario a Circesso, quod '^** castrum nunc Romanorum est, Euphrati iraminens , aedifi- cavit, exsequias Romam revexit, ipsum Divum appellavit.
Cap. III. Philippi duo, filius ac pater, Gordiano oc- ciso imperiura invaserunt alque exercitu incolumi reducto ad Italiam e Syria profecti sunt. His imperantibus mi- lesimus annus Romae urbis ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exer- citu interfecti sunt, senior Philippus Veronac, Romae p. iunior. Annis quinque imperaverunt. Inter Divos tamen ^ •^- relati sunt. ^^-
Cap. IV. Post hos Decius e Pannonia inferiore, Bu- daliae natus, imperium sumpsit. Bellum civile, quod inGal- lia motnm fueral, oppressit. Filium suum Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit. Cum biennio ipse et filius im- p. perassent, uterque in barbarico interfecti sunt et inter Di- c.n V08 relati. *^'
64 EUTROPII
Ca p. V. Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilia-
nus et Galli filius, Volusianus. Sub his Aemilianus inMoe-
sia res novas molitus est. Ad quem opprimendum cum
ambo profecti essent, Interamnae interfecti sunt non com-
P. pleto biennio. Nihil omnino clarum gesserunt. Sola pe-
c.N. stilentia et morbis atque aegritudinibus notus eorum prin-
'^'^- cipatus fuit.
Cap. VI. (V.) Aemilianus obscurissime natus obsc\i rius imperavit ac tertio mense exstinctus est.
C A p. VII. (VI.) Hinc Licinius Valerianus, in Raetia
et Norico agens, ab exercitu imperator et mox Augustus
est factus. Gallienus quoque Romae a senatu Caesar est
appellatus. Horum imperium Romano nomini peniiciosum
et paene exiJiabile fuit vel infelicitate principum vel igna-
via. Germani Ravennam usque venerunt. Valerianus in
p. Mesopotamia bellum gerens a Sapore, Persarum rege, su-
C-N. peratus est, mox etiam captus apud Parthos ignobili ser-
^^' vitute consenuit.
Cap. VIII. Gallienus cum adolescens factus esset Augustus, imperium primum feliciter, mox commode", ad ultimum pemiciose gessit. Nam iuvenis in Gallia et Illy- rico multa strenue fecit occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat , et Regaliano. Diu placidus el quietus, mox in omnem lasciviam dissolutus, tencndae rei publicae habenas probrosa ignavia et despcratione laxavit. Alamanni vastatis Galliis in Italiam penetraverunt. Da- cia, quae a Traiano ultra Danubium fuerat adiecta , tum amissa est. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata per Gothos. Pannonia a Sarmatis Quadisque populata est. Germani usque ad Hispanias penetraverunt et civitatem nobilem Tarraconem expugnaverunt. Parthi Mesopota- mia occupata Syriam sibi coeperunt vindicare.
C AP. IX. O^II.) Tum iam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano Postumus in Gallia, obscurissime natus, purpuram sumpsit et per annos decem ita imperavit, ut consumptas paene provincias ingenti virtute cl mode- ratione reparaverit. Qui seditione militum interfectus est.
LIBER IX. 65
quod Mogontiacum, quae adversus eum rebellaveral L. Aeliano rcs novas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. Post eum Marius , vilissimus opifex, purpuram accepit et secundo die interfectus cst. Victorinus postea Galliarum accepit imperium , vir strenuissimus, sed cum nimiae libidinis esset et matrimonia aliena corrumperel, Agrippinae occisus estactuario quodam machinante dolum imperii sui anno secundo.
Cap. X. Huic successit Tetricus senator , qui Aqui- taniam honore praesidisadministrans absens a militibusim- perator electus est et apud Burdigalam purpuram sumpsit, Seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gal- lia geruntur, in Oriente per Odenathum Persae victi sunt. Defensa Syi-ia, recepta Mesopotamia. Usque ad Ctesi- phontem Odenathus penetravit.
Cap. XL Ita Gallieno rem publicam deserenteRo- manum iniperium in Occidente per Postumum , per Ode- nathum in Oriente servatum est. (VIII.) Gallienus interea Mediolani cum Valeriano fratre occisus est imperii anno nono, Claudiusque ei successit, a militibus electus, a se- P. natu appellatus Augustus. Hic Gothos Illyricum Macedo- c.n niamque vastantes ingenti proelio vicit. Parcus virac mo- ^ destus et iusti tenax ac rei publicae gerendae idoneus, qui tamen intra imperii biennium morbo interiit et Divus ** appellatus est. Senatus ingenti eum honore decoravil, sci- ^JJ licet ut in curia clipeus ipsi aureue , item in Capitolio sta- tua aurea poneretur.
Cap. XII. Quintillus post eum , Claudii frater, con- sensu militum imperator electus est, vir unicae modera- lionis et civilitatis, aequandus fratri vel praeponendas. Consensu senatus appellatus Augustns septimo decirao die imperii occisus est.
C A p. XIII (IX.) Post eutn Aurelianus suscepit im- perium, Dacia Ripensi oriundus, vir in bello potens, animi tamen immodici et ad crudelitatem propensioris, quique p. Gothos strenuissime vicit. Romanam dicionem ad fines c-^ pristinos varia bellorum felicitate revocavit. Superavit ^^''
EDTROPUIS. g
66 EUTROPII
in Gallia Tetricum apud Catalaunos ipsoTetrico prodente
exercitum suum , cuius assiduas seditiones ferre non po-
terat. Quin etiam per literas occultas Aurelianum ita fue-
rat deprecatus, ut inter alia versu Virgiliano uteretur:
Eripe nie kis invicte malis. Zenobiam quoque, quae oc-
p. ciso Odenatho marito Orientem tenebat, haud longe ab
c.N. Antiochia sine gravi proelio cepit, ingressusque Roraam
^^^* nobilem triumphum quasi receptor Orientis Occidentisque
egit currum praecedentibus Tetrico et Zenobia. Qui qui-
dem Tetricus corrector Lucaniae postea fuit ac privatus
diutissime vixit ; Zenobia autem posteros, qui adhuc ma-
nent, Romae reliquit.
Cap. XIV. Hoc imperante etiam monetarii in urbe rebellaverunt vitiatis pecuniis et Felicissimo rationali in- terfecto. Quos Aurelianus victos ultima crudelitate com- pescdit. Plurimos nobiles capite damnavit. Saevus et san- guinarius , ac necessarius magis in quibusdam , quara in uUo amabilis imperator. Trux omni tempore, etiam filii so- roris interfector, disciplinae tamen militaris et morum dis- solutorum magna ex parte corrector.
Cap. XV. Urbem Romam muris firmioribus cinxit. Templura Soli aedificavit, in quo infinitum auri gemmarum- que constituit. Provinciam Daciam , quam Traianus ultra Danubium fecerat, intermisit vastato omni Iliyrico etMoe- sia despetans eam posse retineri, abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in media Moesia collocavit ap- pellavitque eam Daciam, quae nunc duasMoesias dividit et est in dextra Danubio in mare fluenti, cum antea fuerit in laeva. Occiditur servi sui fraude, qui ad quosdam mili- tares viros, amicos ipsius, nomina pertulit annotata falso manum eius imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere. Itaque ut praeveniretur, ab iisdem interfectus est in itineris medio , quod inter Constantinopolin et He- racleara est stratae veteris. Locus Caenophrurium appel- latur. Mors tamen eius inulta non fuit. Meruit quoque inter Divos referri. Imperavit annos quinque, menses vi. Cap. XVI. (X.) Tacitus posl hunc suscepit imperium,
LIBER IX. 67
vir egregie moratus et rei publicae gerendae idoneus. h. Nihil tamen clarum potuit ostendere intra sextum mensem ^-^-
276
imperii raorte praeventus. Florianus, qui Tacito succes- serat, duobus mensibus et diebus xx in imperio fuit neque quicquam dignum memoria egit.
C A p. XVII. (XI.) Post hunc Probus, vir illustris glo- '^- ria militari, ad administrationem rei publicae accessit. ^.'^ Gallias a barbaris occupatas ingenti proeliorum felicitate restituit. Quosdam imperium usurpare conatos, scilicet Saturninum in Oriente, Proculum etBonosumAgrippinae, multis certaminibus oppressit. Vineas Gallos et Panno- nios habere permisit. Opere militari Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam superiorem vineis con- seruit et provincialibus.colendas dedit. Hic cum bella in- numera gessisset, pace parata dixit brevi milites neces- sarios non futnros. Vir acer, strenuus, iustus, et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem civili- late superaret Interfectus est tamen Sirmii tumultu mili- p. tari in turri ferrata. Imperavit annos vi, menses quatuor. c.n.
Cap. XVIII. (XII.) Post huncCarus est factusAu-^-- gustus, Narbone natus in Gallia, qui confestim Carinum et Numerianuni filios Caesares fecit , cum quibus regnavit duobus annis. Sed dum bellum adversum Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus res con- p. tra Persas nobiles gessit. Ipsos proelio fudit. Cochen et c.n. Ctesiphontem, urbes nobilissimas, cepit. Et cum castra ^- supra Tigridem haberet, ictu divini fulminis periit. Nume- rianus quoque, filius eius, quem secum Caesarem ad Per- sas duxerat , adolescens egregiae indolis , cuni oculoruni dolore correptus in lecticula veheretur, impulsore Apro, p. qui socer eius erat, per insidias occisus est. Et cum dolo c.n. occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset ^84. imperium, foetore cadaveris prodita est. Milites enim, qui eum sequebantur, foetore commoti diductis lecticulae palliis post aliquot dies mortem eius notam habere po- tuerunt.
C A p. XIX. mterea Carinus, quem Caesarem ad Par
5 *
68 E U T R 0 P 1 1
thos proficiscens Carus in Illyrico, Gallia, Italia reliquerat, omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit. Matrimonia nobilia corrupit. Condis- cipulis quoque , qui eum in auditorio vel levi fatigatione taxaverant, perniciosus fuit. Ob quae omnibus hominibus invisus non multo post poenas dedit. (XIII.) Nani de Per- side viclor exercitus rediens , cum Carum Augustum ful- mine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset, Diocle- tianum imperatorem creavit, Dalmatia oriundum, virum obscurissime natum, adeout a plerisque scribae filius, a nonnullis Anulini senatoris libertinus fuisse credatur.
Cap. XX. Is prima militum concione iuravit, Nume-
rianum nullo suo dolo interfectum, et cum iuxta eum
Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset , in
conspectu exercitus manu Diocletiani percussus est. Po-
p stea Carinum omnium odio et deteslatione viventem apud
<^N. Margum ingenti proelio vicit, proditum ab exercitu suo,
'-^^' quem fortiorem habebat, certe desertum, interViminacium
atque Aureum montem. Ita rerum Romanarum potitus,
cum tumultum rusticani in Gallia concitassent et factioni
suae Bacaudarum nomen imponerent , duces autem habe-
P. rent Amandum et Aelianum, ad subigendos eos Maximia-
c.N. num Herculium Caesarem misit, qui levibus proeliis agre-
'^^'- stes domuit et pacem Galliae reformavit.
C A p. XXI. Per haec tempora etiam Carausius , qui vilissime natus strenuae militiae ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgi- cae et Armoricae pacandum mare accepisset, quod Franci et Saxones infestabant, multis barbaris saepe captis nec praeda integra aut provincialibus reddita aut imperatori- bus missa cum suspicio esse coepisset, consulto ab eo ad- mitti barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet atque *jj hac se occasione ditaret, aMaximiano iussus occidipurpu- 2^6. ram sumpsit et Britannias occupavit.
C AP. XXII. (XIV.) Ila cum per omnem orbem terra- rum res turbatae essent, Carausius in Britanniis rebellaret, Achilleus in Aegypto, Africam Quinquegentiani infestarent,
L I B E R IX. 69
Narseus Orienti bellum inferret, Diocletianus Maximianum P. Herculium ex Caesare fecitAugustum, Constantium etMa- c.N. ximianum Caesares , quorum Constantius per filiam nepos ^* Claudii traditur, MaximianusGaleriusinDacia liaud longe a Sardica natus. Atque ut eos etiam affinitate coniungeret, Constantius privignaniHercuIii Theodoramaccepit, ex qua postea sex liberos, Constantini fratres, habuit, Galerius filiamDiocletiani Valeriam. Ambo uxores, quas habuerant, repudiare compulsi. Cnm Carausio tamen , cum bella fru- p- Btra tentata essent contra virum rei militaris peritissimum, *^'^' ad postremum pax convenit. Eum post septennium AUe- p ' ctus,80ciuseius, occidit, atqueipsepost eumBritanniastri- c.n. ennio tenuit. Qui ductu Asclepiodoti, praefecti praetorio, 293. oppressus est. Ita Britanniae decimo anno receptae. 296.
Cap. XXIII. (XV.) Per idem tempus a Constantino p. Caesare in Gallia bene pugnatum est circa Lingonas. Die c.N. una adversam et secundam fortunam expertus est. Nam ^- cum repente barbaris ingruentibus intra civitalem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in mu- rum funibus tolleretur vix quinque horis mediis adventante exercitu sexaginta fere milia Alamannorum cecidit. Maxi- mianus quoque Augustus bellum in Africa profligavit do- mitis Quinquegentianis et ad pacem redactis. Diocletia- p nus obsessum Alexandriae Achilleum octavo fere mense c.n. superavit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est. To- 297. tam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foe- davit. Ej tamen occasione ordinavit provide multa et dis- posuit, quae ad nostram aetatem manent.
C A p- XXIV. Galerius Maximianus primo adversus Nar- seum minime secundum proelium habuit inter Callinicum Carrasque congressus, cum inconsulte magis, quam ignave dimicasset. Admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit. Pulsus igilur et ad Diocletianum profe- ctus cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Dio- cletiano fertur exceptus, ut per aliquot passuum milia pur- puratus tradatur ad Vehiculum cucurrisse.
Cap. XXV. Mox tamen per Illyricum Moesiamque
70 E U T R 0 P 1 1
contractis copiis rursus cum Narseo, Hormisdae et Sapo-
ris avo, in Armenia maiori pugnavit successu ingenti, nec
minoreconsiliosimulque fortitudine, quippe qui etiam spe-
culatoris munus cum altero ac tertio equite susceperit.
P- Pulso Narseo castra eius diripuit. Uxores, sorores, liberos
^■^- cepit, infinitara extrinsecus Persarum nobilitatem, gazam
■ Persicam copiosissimam. Ipsum in ultimas regni solitudi-
nes egit. Quare ad Diocletianum inMesopotamia cum prae-
sidiis tum morantem ovans regressus ingenti honore susce-
p- ptus est. Varia deinceps et simul et viritim bella gesse-
'^•^ runt, Carpis et Basternis subactis, Sarmatis victis, quarum
' nationum ingentes captivorum copias in Romanis finibus
locaverunt.
Cap. XXVI. (XVI.) Diocletianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum subtilis ingenio, et qui seve- ritatem suam aliena invidia vellet explere. Diligentissimus tamen et sollertissimus princeps, et qui imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis , quam Roma- nae libertatis invexit adorarique se iussit, cum ante eum cuncti salutarentur. Ornamenta gemmarum vestibus cal- ceamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in chla- myde purpurea tantum erat, reliqua communia.
C A p. XXVII. Herculius autem propalam ferus et in-
civilis ingenii , asperitatem suam etiam vultus horrore si-
gnificans. Hic naturae suae indulgens Diocletiano in omni-
bus, etiam severioribus consiliis, obsecutus est. Cum ta-
men ingravescente aevo parum se idoneum Diocletianus
moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut
in privatam vitam concederent et stationem tuendae rei
P. publicae viridioribus iunioribusque mandarent. Cm aegre
C.N. collega obtemperavit. Tamen uterque una die privato ha-
^ - bitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus,
P- Herculius Mediolani, post triumphum inclutum, quem Ro-
^" mae ex numerosis gentibus egerant, pompa ferculorum il-
' lustri, qua Narsei coniuges sororesque et libere ante cur
rum ducti sunt. Concesserunt tum Salonas unus , alter in
Lucaniam.
L 1 B E R X. 71
Cap. XXVIII. DiocletiaDus privatus in villa, quae haud procul a Salonis est , praeclaro otio senuit, inusitata virtuteusus, ut solus omnium post conditum Romanum im- perium ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemqueremearet. Contigit igiturei, quodnulli posl nalos homines, ut cum privatus obisset, interDivos tamen referretur
LIBER UECIMU
AROUMENTUH.
1. Imperii divisio inter Constantium et Galerium assumptis duobus Caesaribus Maximino et Severo. 2. Coustantio mor- tuo Constantinus in Britannia creatur imperator, Romae Ma- xentius , filius Herculii , qui inde ad spem resumendi imperii erigitur. Severus contra Maxentium missus a suis desertus mterficitur. 3. Herculii post irritos conatus contra Maxentium et Constantiuum interitus. Eius mores. 4. Licinius a Galerio, qui paulo post moritur, fit imperator. Hinc rem publicam te- nent quatuor imperatores, Constantinus, Maxentius, Licinius et Maximinus. Maxentius per Constantinum opprimitur. Maximi- nus adversus Licinium novas res molitus exitium fortuita morte praevenit. 5. 6. Licinius a Constantino victus occiditur. Inde sum- mae rerum unus Constantinus praeest, qui novo adhuc more tres Caesares creat. 7. 8. Constantini mores insolentia rerum secundarum in deterius mutati et studia; ipse bellum adversus Parthos moliens raoritur, 9 — 13. Succedunt tres eius fllii, Con- stantinus , Constans et Constantius cum Dalmatio, fratris filio, e quibus, cum ceteri interfecti essent, remanet solus Constan- tins, qui male pugnat contra Persas, Vetranionem opprimit et Magnentium, cuius duces antea Nepotianum, Romae imperato- rem factum, interfecerant, Gallumque, quem ipse Caesarem fe- cerat, post occidit. Silvanus in Gallia novas res moliens ex- stinguitur. 14. Constantius lulianum Caesarem facit, qui con- tra Galios et Alamannos missus egregie res gerit. 15. lulia- nu8 a militibusAugustus renuntiatur, qua re cognita Constan- tius, cum omisso Persico bello contra eum profectus esset, in itinere obit. Eius mores. 16. luliani contra Persas expeditio, in qiia bostili manu interficitur. Eius laudes, mores ei studia.
72 E U T R 0 P 1 1
17. iGvianus post hunc imperator electus, uno atque altero proe- lio a Persis victus ignobilem cum his pacem facit. Illyricum petens repentina morte obit, cuius variae traduntur caussae, Maioris operis de successorum rebus gestis promissio in ftne annectitur.
Cap. I. His igitur abeuntibus ab administratione rei p. publicae Constantius et Galerius Augusti creati sunt divi-
^'^- susque inter eos ita Romanus orbis , ut Galliam, Italiam, ^ Africam Constantius , Illyricum , Asiam , Orientem Gale- rius obtineret, sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen contentus dignitate Augusti Italiae atque Africae administrandae solicitudinem recusavit , vir egregius el praestantissimae civilitalis, divitiis provincialium ac priva- torum studens, tisci commoda non admodum affectans, di- censque, melius puhlicas opes a primiis haberi^ quam intra unum claustrum reservari, adeo autem cultus mo- dici, ut feriatis diebus, si cum amicis numerosioribus es set epulandum , privatorum ei argento ostiatim petito tri- clinia stemerentur. Hic non modo amabilis, sed etiam ve- nerabilis Gallis fuit, praecipue quod Diocletiani suspe- ctam prudentiam et Maximiani sangiiinariam temeritatem p. imperio eius evaserant. Obiit in Britannia Eboraci princi-
c.N. p&tus anno tertio decimo atque inter Divos relatus est.
^- C AP. II. Galerius, vir et probe moratus et egregius in P- re militari, cum Italiam quoque sinente Constantio admini-
^•^* strationi suae accessisse sentiret , Caesares duos creavit, p^* Maximinum, quem Orienti praefecit, etSeverum, cuilta-
c.N. liam dedit. Ipse in Illyrico commoratus est. Verum Con-
30(5. stantio mortuo Constantinus, ex obscuriori matrimonio
eius filius, in Britannia creatus est imperator et in locura
patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea
praetoriani excitato tumultu Maxentium, Herculii filium,
p. qui haud procul ab urbe in villa publica morabatur, Au-
c.N. gustum nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus Herculius
^^- ad spem arrectus resumendi fastigii, quod invitus amise- rat, Romam advolavit eLucania, quam sedem privatus ele- gerat, in agris amoenissimis consenescens, Diocletianum- que etiam per literas adhortatus est, ut depositam resume-
L I B E R X. 73
ret potestatem, quas ille irritas habuit. Sed adversum mo- tum praelorianonim atque Maxentii Severus Caesar Ro- mam missus a Galerio cura exercitu venit, obsidensque ur- bem militum suorum scelere desertus est.
Cap. III. Auctae Maxentio opes confirmatumque im- perium. Severus fugiens Ravennae interfectus est. Hercu- p. lius tamen Maximianus post haec in concione exercituum c.n. filium Maxentium nudare conatus seditionem et convicia ^^^ militum tulit. Inde ad Gallias profectusestdolocomposito, tanquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero iun- geretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis et militum et provincialium ingenti iam favore regnabat caesis Francis atque Alamannis ca- ptisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnifi- cum spectaculum muneris parasset, obiecit. Detectis igi- tur insidiis per Faustam filiam, quae dolum viro nuntiave- rat, profugit Herculius, Massiliaeque oppressus (ex ea etenim navigare ad filium praeparabat) poenas dedit iustis- p, simo exitu , vir ad omnem asperitatem saevitiamque pro- c.n clivus, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers. ^io.
C A p. IV. (III.) Fer hoc tempus a Galerio Licinius p imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua c.n. consuetudine et in bello, quod adversus Narseum ges-3'i- serat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Mors Ga- lerii confestim secuta est. Ita res publica tum a novis quatuor imperatoribus tenebatur, Constantino et Maxen- tio, filiis Augustorum , Licinio et Maximino, novis homi- nibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bel- p. lum adversum Maxentium civile commovit, copias eiusC.N. multis proeliis fudit, ipsura postremo Romae adversum ^'^- nobiles omnibus exitiis saevientem apud pontera Mul- p. vium vicit Italiaque est potitus. Non multo post deincepa c.n. in Oriente quoque adversus Licinium Maximinus res no- ^*^- vas molitus vicinum exitium fortuita apud Tarsum morte praevenit.
Cap. V. (IV.) Constantinus tamen, vir ingens et omnia efficere nitens, quae animo praeparasset, simul
p.
74 E U T R 0 P 1 1
principatum totius orbis affectans, Licinio bellum intulit, quamvis necessitudo et affinitas cum eo esset. Nam so- j,jj ror Constantia nupta Licinio erat. Ac primo eum in 3K* Pannonia secunda ingenti apparatu bellum apud Ciba- las instruentem repentinus oppressit, omnique Darda nia, Moesia, Macedonia potitus numerosas provincias oc- cupavit.
C A p. VL Varia deinceps inter eos bella , et pax re-
^^ conciliata ruptaque est. Postremo Licinius navali et ter-
.m restri proelio victus apud Nicomediam se dedidit et con-
p. tra reiigionem sacramenti Thessalonicae privatus occi-
c.N. sus est. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tri-
^^^' bus Caesaribus, quod nunquam alias, fuit, cum liberi Con-
stantini Galliae , Orienti Italiaeque praeessent. Verum in-
solentia rerum secundarum aliquantum Constantinum ex
illa favorabili animi docilitate mutavit. Primum necessitu-
P. dines persecutus filium suum, egregium virum, et sororis
c.N. filium, commodae indolis iuvenem, interfecit, mox uxo-
326. pgjjj^ pQg( numerosos amicos.
Cap. VIL Vir primo imperii tempore optimis princi-
pibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi
corporisque virtutes claruerunt. Militaris gloriae appe-
p. tentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita, ut
c.N. non superaret industriam. Nam etiam Gothos post civile
^^^* bellum varie profligavit , pace ad postremum data, ingen-
temque apud barbaras gentes memoriae gratiam colloca-
vit. Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, aife-
ctator iusti amoris, quem omni sibi et liberalitate et doci-
litate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in re-
liquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opu-
lentiores eos clarioresque praestaret.
H. Cap. VIII. Multas leges rogavit, quasdam ex bono et
*^-^aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas, primus-
' que urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere moli-
P. tus estj ut Romae aemulam faceret. Bellum adver-sus Par-
c.N. thos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tri-
^"^- gesimo anno imperif, aetatis sexto et sexagesimo, Nico-
L l B E R X. 76
mediae in villa publica obiit. Denuntiata mors eius etiam per crinitamstellam, quae inusitatae magnitudinisaliquam- diu fulsit; eam Graeci xo^i]tr}v vocant. Atque inler Di- vos meruit referri.
C A p. IX. (V.) Successores filios tres reliquit, atque p- unum fratris filium. VerumDalniatius Caesar, prosperrima ^-^- indole neque patruo absimilis, haud multo post oppres- ^^" sus est factione militari et Constantio, patruele suo, sinente potius quam iubente. Constantinum porro fratri bellum p. inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium ag- c.n. gressum Constantis duces interemerunt. Ita res publica ^^- ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquamdiu et iustum fuit. Mox cum et valetudine impro- spera et amicis pravioribus uteretur, ad gravia vitia con- versus, cum intolerabilis provincialibus, militibus iniucun- p dus esset , faclione Magnentii occisus est. Obiit haud c.n. longe ab Hispaniis in castro, cui Helenae nomen est, anno 350. imperii decimo septimo , aetatis trigesimo , rebus tamen plurimis strenue in militia gestis , exercituique per omne vitae tempus sine gravi crudelitate terribilis.
Cap. X. (VI.) Diversa Constantii fortuna fuit. APer- sis enim multa et gravia perpessus, saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus, nullumque ei contra p. Saporem prosperum proelium fuit, nisi quod apud Singa- ^-^' ram haud dubiam victoriam ferocia militum amisit, qui pu- gnam seditiose el stolide contra rationem belli die iam p, praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem Magnenlio c.n. italiam, Africam, Gallias obtinente etiam IUyricum res no- ^so. V9S habuit, Vetranione ad imperium consensu militum electo. Quem grandaevum iam et cunctis amabilem diu- turnitate et felicilate militiae ad tuendum Illyricum princi- pem creaverunt, virum probum et morum veterum ac iu- cundae civililatis, sed omnium liberalium artium expertem adeo, ut ne elementa quidem prima literarum, nisi grand- aevus et iam imperator, acceperit.
C A p. XI. Sed a Constantio , qui ad ultionem frater- nae necis bellum civile commoverat, abrogatum esl Ve-
76 E U T R 0 P I I
p. tranioni imperium, qui novo inusitatoque more consensu
c-^- militum deponere insigne compulsus est. Romae quoque
^**' tumultus fuit, Nepotiano, Constantini sororis filio, per gla-
diatoriam manum imperium invadente. Qui saevis exordiis
dignum exitum nactus est. Vigesimo enim atque octavo
die a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit, caput-
que eius pilo per urbem circumlatum est, gravissimaeque
proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.
p. C A p. XII. Non multo post Magnentius apud Mursam
c.N. profligatus acie est ac paene captus. Ingentes Romani
^^^ imperii vires ea dimicatione consumptae sunt, ad quaelibet
j,^ bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent
361 securitatisque conferre. Orienti mox a Constantino Cae-
P. sar est datus patrui filius, Gallus. Magnentiusque diver-
c.N. sis proeliis victus vim vitae suae apud Lugdunum attuliJ
353. imperii anno tertio , mense septimo , frater quoque eius Senonis, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat.
C A p. XIII. Per haec tempora etiam a Constantio mul-
p. tis incivilibus gestis Gallus Caesar occisus est, vir natura
c.N.ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuis-
354. get. Silvanus quoque in Gallia res novasmolitus ante diem * trigesimum exstinctus est, solusque imperio Romano eo
tempore Constantius princeps et Augustus fuit.
p. C A p. XIV. Mox lulianum Caesarem ad Gallias misit,
C-N- patruelem suum, Galli fratrem , tradita ei in matrimonium
^^^' sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia ob-
siderent, ubique foeda vastitas esset, Romanumque impe-
rium non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis co-
piis apud Argentoratum, Galliae urbem, ingentes Alaman-
p. norum copiae exstinctae sunt, rex nobilissimus captus,
c.N. Galliae restitutae. Multa posteaper eundem lulianum egre-
35^- gie adversum barbaros gesta sunt summotique ultra Rhe-
num Germani et finibus suis Romanum imperium resti-
tutum.
^ C AP. XV. Neque multo post, cum Germaniciani exer-
c j^, citus a Galliarum praesidio tollerentur, consensu militum
360. lulianus factus Augustus est , interiectoque anno ad Illy-
LIBER X. 77
ricum obtinendum profectus Constantio Parthicis bellis i», occupato. Qui rebus cognitis adbellum civile conversusc.N in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno im- 36i. perii octavo et trigesimo, aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter Divos referri, vir egregiae tranquillitatis, placidus, nimis amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit , familiarium etiam locupletator neque inhonoros sinens, quorum laboriosa expertus fuisset offi- cia, ad severitatem tamen propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis aiias, et cuius in civilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.
C A p. XVI. (VIII.) Hinc lulianus rerum potitus est, p. ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni c.^ ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum ^^' in deditionem accepit vel vi expugnavit, Assyriamque po- pulatus castra apud Ctesiphontem stativa aliquamdiu ha- ftuit. Remeansque victor, dum se inconsultius proeliis in- serit, hostili manu interfectus est vi. Kalend. lulias impe- p. f ii anno septimo , aetatis altero et trigesimo. Atque inter c 'v Divos relatus est, vir egregius et rem publicam insigniter ^^^' moderaturus , si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis apprime eruditus, Graecis doctior, atque adeo, ut Latina eruditio nequaquam cum Graeca scientia conveniret, fa- cundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae, in qui- busdam philosopho propior. In amicos liberalis , sed mi- nus diligens, quamtantum principemdecuit. Fuerunt enim nonnuUi, qui vulnera gloriae eius inferrent. In provincia- ks iustissimus ettributorum, quatenusfieriposset, repres- ior. Civilis in cunctos , mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus ac per eam animi plerumque immodici, reli- gionis Chrislianae insectator, perinde tamen, ut cruore abstineret, Marco Antonino non absimilis, quem etiam ae- mulari studebat.
C A p. XVII. (IX.) Post hunc lovianus, qui tunc do mesticus militabat, ad obtinendum imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris quam sua mfli-
78 EUTROPIILIBERX.
tibus notior. Qui iam turbatis rebus, exercitu quoque in- opia laborante, uno a Persis atque altero proelio victus pacem cum Sapore, necessariam quidem, sed ignobilem fecit , multatus linibus ac nonnuUa iraperii Roraani parte tradita. Quod ante eum annis mile centum et duobus de viginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat, nunquam accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Caudium per Pontiura Telesinum et in Hispania apud Nu- mantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil ta- men finium traderetur. Ea pacis condicio non penitus re- prehendenda foret, si foederis necessitatem, cum inte- grum fuit, mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quae commemoravi, factum est. Nam ct Samniti- bns et Numantinis et Numidis confestim bella illata sunt neque pax rata fuit. Sed dum aemulura imperii veretur, j, intra Orientera residens , gloriae parura consuluit. Itaqup c.y. iter ingressus atque Illyricura petens in Galatiae finibus re- 364. pentina morte obiit vir alias neque iners neque imprudens. C A p. XVIII. Multi exanimatura opinautur niraia crudi- tate, inter coenandura enira epulis indulserat, alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave quiescenti- bus erat, quidara niraietate prunarura , quas gravi frigore p. adoieri raultas iusserat. Decessit iraperii raense seplirao, c.N. quarto decirao Kalend. Martias , aetatis , ut qui plurimura ac rainiraura tradunt, tertio et trigesirao anno , ac benigni- tate principum, qui ei successerunt, interDivos relatus est. Nara et civilitati propior et natura adraodum liberalis fuit. (X.) Is status erat Romanae rei, loviano eodera et Varroniano coss. anno urbis conditae railesimo centesimo et nono decimo. Quia autera ad inclutos principes vene- randosque perventura est, interira operi raodura dabiraus. Nara reliqua stilo raaiore dicenda sunt. Quae nunc non tara praeterraittiraus , quara ad maiorera scribendi diligen- tiara reservaraus.
364
»<*"5»:.:*.'«!^'*'>',
University of Toronto Library
DO NOT
REMOVE
THE
CARD
FROM
THIS
Acme Libirary Card Pocket LOWE-MARTII^ CO. LiMlTED
m
¥m